Skip to main content

Full text of "De M. Tulli Ciceronis epistulis earumque pristina collectione: dissertatio inauguralis"

See other formats


Google 



This is a digital copy of a book that was prcscrvod for gcncrations on library shclvcs bcforc it was carcfully scanncd by Googlc as part of a projcct 

to make the world's books discoverablc onlinc. 

It has survived long enough for the copyright to cxpirc and thc book to cntcr thc public domain. A public domain book is one that was never subjcct 

to copyright or whose legal copyright term has expircd. Whcthcr a book is in thc public domain may vary country to country. Public domain books 

are our gateways to the past, representing a wealth of history, cultuie and knowledge that's often difficult to discovcr. 

Marks, notations and other maiginalia present in the original volume will appear in this flle - a reminder of this book's long journcy from thc 

publishcr to a library and fmally to you. 

Usage guidelines 

Googlc is proud to partncr with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to thc 
public and wc arc mcrcly thcir custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing tliis resource, we liave taken stcps to 
prcvcnt abusc by commcrcial partics, including placing lcchnical rcstrictions on automatcd qucrying. 
Wc also ask that you: 

+ Make non-commercial use ofthefiles Wc dcsigncd Googlc Book Scarch for usc by individuals, and wc rcqucst that you usc thcsc filcs for 
personal, non-commercial purposes. 

+ Refrainfivm automated querying Do nol send aulomatcd qucrics of any sort to Googlc's systcm: If you arc conducting rcscarch on machinc 
translation, optical character recognition or other areas where access to a laige amount of tcxt is hclpful, plcasc contact us. Wc cncouragc thc 
use of public domain materials for these purposes and may be able to help. 

+ Maintain attributionTht GoogXt "watermark" you see on each flle is essential for informingpcoplcabout thisprojcct and hclping thcm lind 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatcvcr your usc, rcmember that you are lesponsible for ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just 
bccausc wc bclicvc a book is in thc public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other 
countrics. Whcthcr a book is still in copyright varies from country to country, and wc can'l offer guidance on whether any speciflc usc of 
any speciflc book is allowed. Please do not assume that a book's appearancc in Googlc Book Scarch mcans it can bc uscd in any manncr 
anywhere in the world. Copyright infringement liabili^ can be quite severe. 

About Google Book Search 

Googlc's mission is to organizc thc world's information and to makc it univcrsally acccssiblc and uscful. Googlc Book Scarch hclps rcadcrs 
discovcr thc world's books whilc hclping authors and publishcrs rcach ncw audicnccs. You can scarch through thc full icxi of ihis book on thc wcb 

at |http://books.qooqle.com/| 



_£eVo"i-75.e 




SavbavS ColUge iLtbtars- 



CONSTANTIUS FUND. 

EatabliBhed by Professor E. A. Sophoci,es of h 
Universily for "the purchase of Greek and L 
books, (the ancient cliissics) or of arabl 
books, ntnfbooks illusuatiiig or ». 



..,!f,,J^,tJY«^xv?ltf:u,,.I.^.'^.iL 



V 



S0 



O DE 



M.TULLI tlCEROMS EPISTULIS 

EARUMaUE PRISTIXA COLLErTIOXE. 



o 



DISSERTATIO INAUliURALIS 

AMPLISSniO PHILOSOPHOKUM OKDIXI 
ACADEIIAE 6E0R6IAE AUeUSTAE 

AJ) 

SUMMOS IN PHIhOSOPHlA HONORKS (ArKSSKNDOS 

TKADIDIT 

LIIDOVICUS GURLITT 

HOL SATl' S. 



TYPIS EXPHESSJT H. UEKLACH, FIUHEIKtAE SAXOXIAE. 

MIXrCLXXIX. 

VKNIM DAT ROB. PEPP3irELLKR. GOTTINGAE. 



£^^^0 . X^^-G 





^T^C^JS^a^klZoud ^*!'*'**-^. 



/ 



15^ 



HERMANNO SAUPPE 



PRAECEPTORI DILECTISSIMO 



s. 



i^oii vereor, ne excusatione mihi opus sit verba feicturo de M. Tulli 
Ciceronis epistulis, quas ad familiares nominare consuevimus : nam pro- 
fecto neque indignae sUnt, in quas iterum iterumque studium conferatur, 
neque tantopere pertractatae, ut, qui eas denuo aggi'ediatur dicta dicere 
coactus sit. Immo vero tantum abest, ut harum epistularum studium 
quodammodo ad finem perductum sit, ut quasi in cunabulis iaceat. Nam 
quod attinet ad TuUi verba via ac ratione restituenda, neminem puto esse, 
qui etiam nunc Orellii iudicium amplectatur, id nimio studio agentis, ut 
ea sola Medicei fide tradita, reliquos libros manuscriptos ab hoc derivatos 
esse demonstret. Quum vero praestantia eorum codicum, quos non e 
Mediceo, sed ex altiore quodam fonte manasse constat, his ipsis demum 
amiis cognita sit, messis fiitura, ut aiunt, adhuc in herba est. Nam 
Turonensem quidem septem pfimos libros continentem Ch. Thurot* anno 
1874 diligenter excussit, Harleianos autem, quorum praestantior Ubros 
IX — XVI, inferior hbros I — VIII complectuntur, Fridericus RUhl^ non 
penitus in lucem protulit, sed quantum sufficere arbitrabatur ad fidem 
horum codicum probandam; Itaque etiam quo affinitatis vinculo singuli 
codices inter se cohaereant adhuc non satis liquet. 

Neque tamen m uua hac re epistularum studium claudicat. Omitto, 
quod de multis epistuUs dubium est, non dico, quo die, sed quo mense, 
quo anno datae sint, attamen Bruno Nake* et 0. Eduardus Schmidt* 



•) Biblioth. de recole des hautes etudes. Paris. 1874. 

») Rhein. Mus. 1875. vol. XXX. pag. 26 sq. Wissenschaftl. Monatsblatter. 1878. 
pag. 25 sq. 

') *) vide infra. 

1 



nonnullis exemplis docuerunt quantopere lohannis de Gruber,^ qui optime 
de hac re meritus erat, atque singulorum editorum iudicia emendatione 
egerent et quantum accurata diligentia in tempore epistularum tenninando 
profici posset. Omitto, quod ne nunc quidem consensio iuter homiiios 
doctos assecuta est epistulae ad M. Brutum sintne genuinae au spuriae, 
quamquam sperandum est, fore, ut Nipperdei ratio luculentissima com- 
mentatione, quam scripsit Schmidtius de eplstulis et a Cassio el ad Cassimif 
posl Caesarein occisinn (Lipsiae 1877) aucta atque confirmata ampliore 
quaestione, quam idem homo doctus de hac re instituturus est (1. c. pg. 57) 
omnibus probetur. Quum vero has epistulas praeter libri I epp. 17 et 18 
genuinas esse velint, hanc sententiam etiam eis, quae infi:a de epistulis 
ad fem. proponentur, quodammodo fiiltum iri arbitror. Verum haec non 
tangentur nisi occasione oblata. Alia sunt, quae non minus accuratam 
quaestionem expetant, sed vel in maioribus tenebris iacere videantur. 
Etenim epistulae ad fam. a quonam et quo tempore collectae atque 
editae sint, utrum sint integrae, an partem cfficiant maiorum quorundam 
corporum, quae norma valuerit in epistuUs colligendis, an sint sine uUa 
ratione congestae: de omnibus his rebus homines docti quaesiverunt illi 
quidem, neque tamen effecerunt, ut aut singulorum iudicia consentirent, 
aut quidquam pro certo haberi possct. 

Quae quum ita sint, non alienum esse putavi me in historiam 
epistularum ad fam. indagandam operam conferre, ut eis, quae adhuc 
dubia atque incerta esse dixi, quoad eius &cere possem, lucem aflferrem. 

Ut igitur primum de origine huius corporis agam, duae potis- 
simum sententiae prorsus diversae altera a Nakeo in hisloria crHica 
M. Tulii Ciceronis epistularum (Bonn 1861), altera ab Hofinanno in 
praefeitione epistularum selectarum (I. Berlin 1 860) propositae sunt. At- 
que ille quidem probare studet excerptas esse epistulas ad feim. Fron- 
tonis aetate e singularibus quibusdam epistularum corporibus, quas multo 
ante editas in omnium manibus fiiisse ex antiquorum grammaticorum 
testimoniis concludit. Hofinannus vero hanc coUectionem epistularum 
omnium antiquissimum a Tirone Ciceronis liberto factam esse, ampliores 
vero illas aliquanto post sive ab eis, ad quos Cicero epistulas dederit, 
sive ab horum heredibus editas esse iudicat. 

Argumenta et ratiocinationes, quibus ad hanc suam uterque sen- 

*) Quaestio de tempore atque serie epistularum Ciceronis. Sundiae 1886, 



teutiam adductus sit, Kleinceps me persequi opus esse non arbitror, quum 
nobis contra id iudicium dicendum sit, quo et hi duo homines docti, et 
omnes,* qui de hac re copiosius egemnt, tanquam ftindamento totius 
quaestionis usi sunt. 

Itaque satis habemus monuisse infractam videri Nakei sententiam 
vel maxime eis quaestionibus, quas accuratissimus hic homo ipse instituit 
de tempore ac serie epistularum ad Caelium (Symb. phil. Bonn. 1864—67. 
pag. 31)3 sqq.) ad Plancum (Progr. d^s Luisenstaedter Gymn, BerUn. 1866) 
ad D. Brutum (Jahrb. fiir cl. Phil. VIII. Sppbl. 1876), hoc est de epistulis 
Vn. 1—7, II. 8—16, X. 1—24, XI. 4—26. Quas epistulas quum fere 
integras neque maiore unquam numero editas esse demonstret, refutat id, 
quod in historia crUica pag. 19. posuit: priores duodecim libros ex ex- 
cerptis constare. Immo negamus nostro iure libros II, VII, X, XI ex- 
cerpendo natos esse, neque est, cur non idem de Ubris I, IH, VI, VIII, 
IX, XIV, XVI fiaciamus, quos illo modo ortos esse Nakeus non tam de- 
monstravit, quam e Mlaci quadam analogia, si ita dicere licet, conclusit 
(pag. 16). Accedit, quod etiam in epistulis I. 1 — 9, III. 1 — 9, XII. 1 — 12 
nuUam fere ab editore intermissam esse facili opera probari potest, quam- 
quam de extremis his Drumannum* et Schmidtium* aliter iudicasse 
yideo. Tres (IV, V, VII) igitur libri reUqui sunt, in quos Nakei hoc 
iudicium cadere nescio an quis dieat, quod tamen nos nuUo modo possu- 
mus accipere, etiamsi certis argumentis convincere nequeamus. Neque 
enim putamus eum, qui has epistulas ediderit, quicunque fuit, tam in- 
constantem fiiisse, ut alias epistulas ad extremam omnes ederet, aUarum 
nec deterrimarum ut Pompei et Caesaris satis haberet singulas vel binas 
in volumina recipere. 

Nec minus offensionis Hofinanni de huius corporis origine sententia 
accuratius inquirenti praebet. Nam quomodo expUcemus, ut gravissima 
afferam, quod Planci et Dec. Bruti epistulae fere integraci ut vidimus, 
in hoc corpore servatae sunt, e Pansae et Hirti epistuUs, quarum tertium 
et nonum Ubrum antiquos novisse Nonius Marcellus (pag. 92, 21; pag. 
450, 3) testis est, ne una quidem ad nos pervenit, quamquam eodem 
tempore atque illae et in eadem parte ItaUao prope Mutinajn et datae 



*) G. Boissier, sur la mani^re dont furent recueiUies et publi^es les lettres de 
(>ic^ron. Paris. 1863. — Leighton, hist. crit. M. TulU Ciceronis epist. ad fam. 
Lipsiae 1877. pag. 18 sq. - Teuffel, Gesch. der rom. Litt. 1870. pag. 274. 

« ) Gesch. Rom's II. 125. — ») 1. c. pag. 37, 47. . 

1* 



et acceptae sunt? Nuin porro credi potest Tironem omnium epistularum, 
quas Cicero ad Pompeium et ad Caesarem dederat, non plus quatuor 
reperire et publicare potuisse? Profecto maluisset, opinor, epistulas 
ineditas manere, quam tam imperfectum ac lacunosum corpus eflBcere. 
Etiam hoc praeter opinionem accidisset, si Tironis coUectio non periisset, 
ampliores istae et aliquantum post editae, quae epistulas maioris aucto- 
ritatis continerent penitus ftinditusque periissent, quum par esset uberiori- 
bus epistularum corporibus editis tenue illud utpote supervacaneum brevi 
neglectum iacuisse atque oblivione obrutum esse. 

Vemm sufficiant' haec ad Hofinanni sententiam in dubium vocandam, 
neque enim poterit stare, si nobis contigerit id iudicium refellere, quod 
Hofinanno cum Nakeo, Boissierio, Teufifelio, Leightone, aliis commune esso 
vidimus, novisse antiquos binas epistulanim TuUianarum collectiones, 
maiorem, quae quum multa corpora singularia,* tum tres libros ad Cae- 
sarem, quatuor ad Pompeium, duos ad Cassium, novem ad Hirtium vel 
omnium etiam plures complecteretur, minor^m hanc alteram, quam episiu- 
las ad familiares vocare consuevimus. Sic enim statuo: sedecim libros 
epistularum ad fam., tres ad Quintum firatrem, duos ad M. Brutum 
omnes denique — si excipis epistulas ad Atticum — ^ quos fortunae gratia 
nobis voluit servari, unius eiusdemque coUectionis esse, neque praeter 
hanc collectionem cunctas TuUi epistulas, quae quidem divulgatae sunt, 
continentem, alteram quandam unquam fuisse. Quod nolim ita accipias, 
quasi effecerint cimctae epistulae unum corpus, sed ita, ut eas ab eodem 
homine coUectas et oodem consilio etiamsi non codem omnes tempore 
editas esse credas. Quae quidem sententia, quamquam per se simpU- 
cissima, prorsus negligenda visa est omnibus, qui de hac re quaesiverunt, 
tamquam pugnaret contra gravissima antiquorum giammaticorum testimo- 
nia. Unum Carolum Fridericum Hermannum, quem ante hos triginta tres 
annos* occasione oblata rectam hanc de origine epistularum ad fam. opini- 
onem indicasse potius quam exposuisse video, quum illam discrepantiain 
non expediret, nemo audivit. Haec autem difficultas nobis obstat, quod 
inter eos hbros, quos aUquando divulgatos fiiisse antiqui scriptores testan- 
tur, fiiisse etiam apparet, qui epistulas ad eosdcm datas cx)ntinuerint. 



*) vide: Nake hist. crit. pag. 10, ubi una tabula quaecunque aliquando divul- 
gata erant, praeterea, quae ad nostram aestatem pervenerunt, comprehendit. 

') Zur Rechtfertigung der Aechtheit des erhaltenen Briefwechseis zwischeu 
Cicero und M. Brutus. I. Abtheihmg. Gdttingen 1845 pag. 21. 



quorum quaedam epistulae etiam inter epistulas ad fein. leguntur. Habes 
tres hos Noni locos: pag. 286. 12, ubi de libro III. ad Caesaretn,^ pag. 
293. 29, ubi de libro IV. ad Pompeiwtu seimo est, quum epistularum 
ad Caesarem non plures tribus (VII. 5, XIII. 15, 16), epistulai-um ad 
Pompeium una ad nostram aetatem pervenerit (V. 7); Denique idem 
Nonius pag. 278. 5, quum locum, qui est in libri ad Henaturn (hoc est 
libri quinti decimi) epistula 16, affert, praemittit verba: M. Tnllius ad 
Cassium Ub. 1,, quamquam liber alter ad eundem, quem Nonio haec 
scribenti notum fuisse iure colligimus, nuiic quidem non exstat: nam 
septendecim epistulae et ad Cassium et a Cassio datae, quac in hoc 
corpore leguntur, ita dispertitae sunt, ut duodecim piimum locum libri 
Xn. teneant, cui libro inde nomen inditum est, quinque medio libro X^^ 
(14 — 19) reperiantur. Tribus igitur his testimoniis ut satisfecerent, 
homines docti Nonium vel eius auctorem praeter epistulas ad fem., unde 
multa eum hausisse luce clarius e ratione locorum afferendomm apparet,^ 
maiorem illam collectionem novisse atque in suum usum conveitisse pcr- 
hibuerunt, quae quum alia corpora singularia, tum libros ad Caesarem 
ad Pompeium, ad Cassium complecteretur. Itaque in eo tantum homines 
docti adhuc discordes sunt, quod alteri epistulas ad iam. exceipendo e 
singularibus illis corporibus profectas esse, alteri tamquam primum epistu- 
lamm corpus a Tirone editum esse statuunt. 

Ac nobis quidem, quum unam epistularum coUectionem antiquitus 
fuisse velimus in eo potissimum erit elaborandimi, ut Nonii illa testimo- 
nia aut £ilsa esse aut certe non contra hanc sententiam pugnare demon- 
stremus. Quam quidem disserendi rationem ne quis improbet atquo 
vituperet, contempletur animo quantopere haec, quam defensuri ac lau- 
daturi sumus, sententia reliquas iudidi simplicitate ac rei probabilitate 
superet. 

Primum enim tenendum est antiquos grammaticos et rerum scrip- 
tores, qui proximis post Ciceronem saecuUs fuermit, quum eius epistulas 
plus centum quinquaginta locis vel in universum conmiemorent vel sin- 
gularum verba afferant (cf. Nake 1. c. pag. 24), tamen nusquam uUo 
verbo alterius cuiusdam epistularum coUectionis mentionem fiaxjere. Atta- 
men, si Noni vel Gelli temporibus, ut volunt recentiores omnes, utraque 

*) idem commemorat epistularum ad Caesarem lib. I. pag. 270. 287. 305. 320. 
327. 336. 369. 413. lib. H. pag. 32. 340. Ub. m pag. 436. 

*) cf. Nake. hist. crit. pag. 25. 



coUectio pemilgata atque in usu erat, aliud noineii huic, aliud illi de- 
bebat esse, neque licebat grammaticis in loco quodam afferendo certum 
hoc nomen reticere. Nunc uutem, quod uterque, inprimis Gellius, dili- 
genter locorum libros et nomina eorum indicat, ad quos epistulae datac 
sunt* nunquam vero nomen nescio quod istius collectionis, hoc iam satis 
grave testimonium est eos alteram epistularum coUectionem omnino nou 
novisse. Ubicunque vero antiqui grammatici locum afferunt desumptum 
ex epistulis eius nominis, cuius quaedam etiam in epistuUs ad fam. ex- 
stant, is locus inter hae reperiri solet; nam tribus illis locis, quibus hanc 
regulam violatam esse vidimus, non ita multum tribuet, quicunque eorum 
naturam diligentius examinaverit et ad reliquorum numerum respexerit. 
De his igitur modo videbimus. Antea vero velim hanc legem, quafii 
posui, in universum probari* Itaque eis verbis, quae Nonius ex epistulis 
affert suum quemque locum in hoc corpore respondere hic locorum 
conspectus doceat: 

pag. 259. 15. Cicero in epis(ula ad Cassium = XV. 14. 

pag. 291. 11. 91 TuUius in epist. ad Cassium — XV. 16. 

pag. 278. 2. M. Tullius ad Cassinm lib. I. = XV. 16. 

pag. 264. 39. M. TuHius ad Calonem = XV. 3. 

pag. 264. 38. M. TutHus ad Caionem * = XV. 4. 

pag. 274. 2. M. fullius in ep. ad senatum = XV. 2. 

pag. 109. 14. M. Tullius ad Curionem = 11. 2. 

pag. 421. 32. M. Tullius ad Dolabellam = IX. 14. 

pag. 83. 25. M. Tullius ad Varronem Paeti = IX. 20. 
Reliquarum autem epistularum Hirti, Planci, Axi, Calvi, Caesaris 
iunioris, fiU, quas idem haud raro citat, nihil omnino hodie exstat. Item 
ex eis epistuUs, quas Quintilianus commemorat, una illa ad Appium 
Claudium reperitur in epistulis ad fem. (DI. 8), reliquarum ad filium, 
ad Caerelliam nihil ad nos pervenit nisi fema. Eas denique epistulas, 
unde Gellius locos quosdam hausit, quum sint Servi Sulpici, Asini 
PoUionis, quormn epistulartim omnino quaedam in hoc corpus receptae 



*) Noct. Attic. I. 22. 19: Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis 
ad L. Plancum et in epistula Asini Polllonis ad Ciceronem verbis his (et -= et 
quidem). — Nonius (pag. 83. 31): Cicero ad Yarronem epistula Paeti, cf. Nake. 
1. c. pag. 25 not. 41. 

*) pag. 438. 33. sftne idem verba tamquam ex epistula „ad Catonem" desumpta 
affert, quae in hoc corpore non exstaht. Quo de loco quid iudicandum sit exeunte 
hac commentatione exponetur. 



sint, etiam nunc habemus (IV. 4, X. '88). Quod quidem, quum eadem 
ratione apud Suetonium (ep. ad Dolabellam ■— ad fem. IX. 10) apud 
M. Ann. Senecam (ep. Cassi ad Ciceronem = ad fam. XV. 19), apud 
Charisium (ep. ad Torquatum = ad fem. VI. 4) accidat, quam male 
cum pristinis de origine atque compositione huius corporis sententiis, 
quam bene consentiat cum ea, quam nos proponimus, in aperto est. 
Nam si epistulae ad fem. excerpta essent, nonne saepius accidisse verisi- 
millimum esset^ ut locus quidam e primigeniis illis libris desumptus, in 
hoc corpore desideraretur, quamquam aliae ad eundem datae in hunc 
numerum receptae essent? nonne etiam si Hofinanni sententiam accipi- 
mus saepius eventurum fuisse putandum esset, ut epistula, quam gram- 
maticus e secundariis atque uberioribus corporibus petivisset nunc in 
Tironis editione frustra quaereretur, quum huic nondum ad publicandum 
praesto fuisset? 

lam vero ad cardinem totius quaestionis accedimus, quum de eis 
locis agendum sit, quos prorsus abhorrere ab hac quam proposui sen- 
tentia omnes adhuc consenserunt. 

Atque quoniam Nonius praeter novem locos, quos modo congessi- 
mus, nullos ex epistuhs ad fiam. in „compendiosa doctrina" affert, in- 
primis libnmi XV. in suum usum convertisse apparet. Quid vero, quod 
etiam ille locus, quem tamquam e libro primo epistularum ad Cassium 
desumptum indudt, in eodem hoc libro reperitur? Num putabimus eum 
epistulas ad Cassium bis (pag. 259. 15, 291. 11) ex hoc libro attuUsse,* 
quum Ubrum non signilicarit, semel e singulari quodam corpore complures 
libros ad -Cassium continente? an quomodo explicabimus, quod unam 
eandemque epistulam (XV. 16) modo (pag. 291. 11) ita inducit, ut 
Ubri mentio omnino non fiat,* modo praemissis verbis: M. Tullius ad 
Cassium lib. /. ? 

Itaque si non ex Hofinanni sententia statuerimus in singularia illa 

*) Etiam Macrobius (Sat. II. 4 pag. 289) libri numero non adscripto affort: 
in epistula ad C. Cassium -^ep. ad fam. XII. 3. 1, unde pendet Saresberiensis 
Policratici lib. III. c. 14. pag. 201. Ed. Lugd. Batav. 1639. 

*) Quod libri index omissus est, hoc eadem ratione in epistulis ad Caesarem' 
iuniorem, ad alios apud Nonium accidisse non ignoro. Verum paullo alia res est: 
nam quum epistularum ad Caesarem decies ter mentio fiat, ter, quura fiat epistu- 
larum ad Caesarem iuniorem tricies, bis index libri desideratur. Item locis e Hirti 
epistulis desumptis quater libri notio addita, semel omissa est, ita ut appareat re- 
gulam esse librum addi. 



corpora easdem epistulas receptas fuisse, quae iam jfuissent iu editione 
Tironiana, — qua in re mirum esset, cur non Gellius, Nonius alii scri- 
ptores hac utpote supeiTacanea uti desiissent, — una relicta est ratio, ut 
dicamus hausisse Nonium etiam hunc locum ex epistulis ad feim., delen- 
dum autem indicem lib. I. ut ex errore nescio (\\xo profectum, (luum 
praeter epistulas XII. 1 — 12, XV. 14—19 nuUae unquam epistulae sivc 
a Cicerone ad Cassium, sive a Cassio ad Ciceronem datae pubUcatae sint. 
Quam quidem rationem ne quis vituperet, meminerit nullam fere tidem 
in locis afferendis tribucndam esse Nonio, quocum, ut Buecheleri verbis 
utar (Rhein. Mus. XITI. 596) qui comparari posset levitate et stupiditatc 
neque antiquitas neque nostra aetas uUum grammaticum tulit.' 

Neque puto quemquam uni huic Nonii testimonio tantum tributurum 
fiiisse, ut inde aliquid de pristma epistularum conditione concluderet, 
nisi duo vel tria illa, quae indicavimus, accederent. 

Quum qui epistulas ad fam. collegit hanc nonniim sequeretur, ut 
respiceret ad nomina eorum, qui singulas epistulas sive misissent sive 
missas accepissent, tamen septies vel octies commisit, ut epistulae ad 
eosdem datae partim in hoc partim in illo Ubro legercntur. Quarum 
epistularum hic est conspectus: leguntur epistulae ad: 

lul. Caesarem datae et VII. 5 et XIII. 15. 16. 



Minucium Thermum „ 


11 


IT. 


18 


XTTT. 


53 


-57. 


Munatium Plancum „ 


11 


X. 


1—24 „ 


XTTT. 


29. 




Servium Sulpicium „ 


11 


ni. 


1-4,6,, 


XIII. 


17- 


-28". 


[Titium 2 


11 


V. 


16 


XIII. 


75. 




Cassium Longinum „ 


11 


X. 


1—12 „ 


XV. 


14- 


-19. 


M. Claud. Marcellum „ 


v 


IV. 


7-11 „ 


XV. 


9. 




Trebonium „ 


11 


X. 


28 


XV. 


20. 


21. 


iuarum epistularum auun 


iNa 


keus 


lecte mou 


eret al 


terar 


a qnain 



partem inveniri in Ubro aut tertio decimo aut quinto decimo alteram 
esse Ubrorum I. — XII., cur id lactum esset certam causam rationamque 
non vidit, neque viderunt reUqui homines docti. 



») cf. etiam SchottmttUer (Symbol. pli. Bonn. 1864. pag. 810). P. Schmidt dc 
Nonii auctorit. gramm. pag. 92. - Sic Nonius, ut pauca afferam pag. 96. 32 verba, 
quae sunt e Ciceronis de Oratore (HI. 29) Ubris de deor. nat. et vice versa bis 
(pag. 185. 11, 218. 25) quae sunt e libro U. de nat. deor. Ubris de Oratore tribuit, 
quae in Terenti Hecyra leguntur ex Heautontim. (pag. 318. 21), quae in Aenoidos 
libro V., e Georgicis (pag. 318. 28) esse desumpta vult. 

*) de his epistuUs vide quae Nakeus (pag. 3 not. 10) disputavit. 



Attamen, quod quidem attinet ad epistulas ad Caesarem, ad Ther- 
mum, ad Plancum, ad Sulpicium, ad Titium datas, res tam iii aperto 
est, ut explicatione fere non egere videatur. Nam quoniam liber XIQ. 
nihil continet, nisi epistulas commendatitias, num quid miri liabet, quod 
in co etiam epistulac commendatitiae ad Thermum, ad reliquos datae le- 
guntur, quorum ahae epistulae neque vero commendatitiae iii aliis libris 
locum tenent? Immo ne vitari quidem id potuit ab eo, qui epistulas 
libri XTTT. e reliquis elegit. 

Qua re cognita etiam de collocatione epistularum XTTT. 15. 16 recte 
iudicabimus. Nam sicut et epistulae commendatitiae et ceterae epistulae 
ad eosdem datae ad nostram aetatem pervenerunt, ita etiam potuit ac- 
cidere, ut epistulae commendatitiae, h. e. libri tertii decimi, non perirent, 
reliquae vero, quae ad eundem sunt, ad extremam omnes eadem ruina 
perirent, qua tot alias perisse querimur. Haec igitui* sors fiiit epistu- 
larum ad Caesarem.* Quod vero praeter epistulas XHI. 15. 16 etiam 
libro Vn. (5) una ad Caesarem data servata est, hoc nihil contra nos 
efficit; nam et haec commendatitia collocata est ante epistulas ad Tre- 
batium datas, nimirum ea de causa, quia Trebatius hac epistula Caesari 
commendatui*, ad quem tunc profecturus erat et in cuius castris inde 
versabatur. Sin vero consilium quoddam editoris agnosccre nolis, rem 
etiam sic explicare licet, ut sumamus Trebatium simul cum eis cpistulis 
quas a Cicerone accepisset, reddidisse etiam hanc epistulam commenda- 
titiam vel eius exemplum, editorem autcm recepisse epistulas in volumina 
nulla argumenti ratione habita eodem ordine, quo eas accepisset. Valet 
enim me iudice de collocatione epistulae VII. 5 idem atque quod de 
epistula illa V. 9, ad Pompeium data, ut non tam explicatione quam 
excusatione egcant. Saepius enim recedunt a certa epistularum disponen- 
darum regula non solum eae cpistulae, quae quamquam recte in eodem 
libro aliis epistulis interiectis leguntur (III. 5 et 12; XH. 47-61 et 65), 
sed etiam Cassi, Treboni, Marcelli epistulae, quum in binis libris dis- 
positae sint. Itaque, ut ex altero libro epistularum ad fam. in alte- 
nmi, ita ex eis libris, qui nunc quidem amissi sunt, antea vero cum his 
quodammodo coniuncti erant, duas in universum epistulas in hoc corpus 
irrepsisse fecile crediderim. Quae causa huius rei fderit hoc loco accura- 



') et simili ratione epistulariim ad M. Brutum, quanim praeter commendatitias 
epistulas XIII. 10 — 14 duo tantum libri ad nostram actatem pervenenint. cf. C. Fr. 
Hermann 1. c. pag. 20. 



10 



tius quaerere non placet, qtiia pofit melius iBteUegetur. Nihilominus 
singulis locis pertractatis, qui nobis obstare videbantur, rem iam ad btinc 
finem productam esse censemus, ut praeter unam coUectionem cunctas 
Tulli epifitulas complectentem alteram fcdsse certo iudicio negemus. — 

lam quaerendUm nohis est, quae fere fuerit huius collectionis forma 
et quas partes in ea tenuerint epistulae ad fejn. Atque hoc omnibus 
libris commune fiiisse vidimus, ut compositae essent epistulae eo ordine, 
ut quae eiusdem nominis essent sese exciperent. Apparet igitilr rem 
ipsam tulisse ut tota. coUectio variam speciem praeberet: nam ad alios 
datae singulae tantum exstabant, ad alios datorum maxima copia fiiit. 
Si vero oum eis, quarum complures libros exstitisse constat, dico cum 
epistuUs ad Quintum fratrem, ad Marcum Brutum, ad Hirtium, ad Pansam 
datis, conferimus epistulas ad &m., inter has nuilas esse animo 
occurrit, quae uno libro ampliores sint. Nam epistulae ad 
Gassium dispertitae illae quidem sunt in duos libros, neque vero idcirco, 
quia uno libro contineri nequissent, et quum in libroll. (8 — 16) epistulae 
a Cicerone ad Caehum datae locum teneant, liber Vin. eas complectitur 
quas Coelius ad Ciceronem dedit. Quimi vero nusquam tradatur aut 
harum epistularum aut reliquarum, quae in hunc numerum receptae 
sunt, plures unquam hbros ftiisse,^ hanc collectionis partem eas epistulas 
continere nescio an hceat statuere, quae quum singulae non sufficerent ad 
suum quaeque corpus explendum, uno omnes corpore congestae sint. 
Qua ratione etiam optime intelligitur, quomodo fiwitum sit, ut earum 
epistularum, quarum complures Hbros fiiisse accipimus, Axii, Caesaris 
iunioris, Calvi, fili, Hirti, Nepotis, Pansae^ (Caesaris, Pompei)^ nisi in 
libro Xni, nullae inter epistulas ad fem. legantur: Nam quum qui 
epistulas in volumina red^t id potissimum ageret, ut epistulas, quae ad 
eundum sunt, uno loco collocaret, certe ab hac regula, quam sibi imposuit, 
sua sponte non recessit: 

Quid vero causae fuisse putemus, cur aliquando tamen etsi raro 
recederet ab hac regula, difficillimum est dicta. Prorsus enim re- 
icienda est ea sententia, quae a TeuffeUo (1. c. pag. 276) proposita, a 
Leightone exposita ab eo homine docto, qui de huius oommentatione 

>) hoc non valero de epistulis libri Xin. in aperto est. De eadem re vide infra. 
^) quum epistularum „ad Caesarem'' et ,^ Pompeium*^ singulae tantum in hoc 
corpus migrarint hos libros etsi caute adnumero. 



11 



disseruit,* laudatur. Qui, quum ex ea tabula, quam supra ante oculos 
jwsuimus, alteram quamque partem earum epistularum, quae contra re- 
gulam dispositae esse videantur, esse aut in libris I. — XII. colligant, aut 
in libris XIII. et XV, huius rei explicandae vel excusandae unam hanc 
rationem relictam esse censent, ut libros I. — XII. primum per se coliectos 
in ordinem redactos, publicatos esse statuant et post eos editos Tironem 
— quem editorem esse volunt, ac iure quidem^ ut modo videbimus — 
quataor ultimos libros addidisse ex eis epistuKs illos compositos, quae 
aut relictae essent aut post editum^prius corpus in eius manus per- 
venissent. (cf. Leighton. 1. c. pag. 25.) 

Ac primum liber XIV. epistulas ad Terentiam^ liber XVI. epistulas 
ad Tironem datas, denique eam partem epistularum TuUianarum con- 
tinent, quam Tiro, quum posset partim fiwjillime assequi, partim ipse ab 
initio possideret, procul dubio simul cum priore epistularom corpore 
editurus fiiisse putandus est. 

Praeterea in prioribus libris nuUae leguntur neque ad Terentiam, 
neque ad Tironem datae, quibus has tanquam supplementum additas esse 
dicere possis. 

Tum, qui ita iudicant in eo potissimum erralit, quod naturam 
libri Xni. cognitam non habent et eas epistulas contra rationem dis*- 
positas esse censent, quae partim in hoc libto partim in reliquis leguntur, 
quum eos fiigiat commendatitias epistulas ab editore htlius corporis antea 
e tota epistularum copia electas esse, quam uUae epistulae editae fiierint.* 

Revera igitur praeter epistulas V. 7 et VII. 5 eae tantum praeter 
exspectationem transpositae sunt, quae sunt: 

ad Cassium XII. 1-~12 et XV. 14—19. 

„ Trebonium X. 28 „ XV. 20 et 21. 

„ M. MarceUum IV. 7—11 „ XV. 9. 

Quin etiam coUocationi epistulae XV. 9. nimiam vim tribuerunt, 
quicunque de compositione huius corporis egertmt, quum non consulto, 
sed feicili errore feictum esse mihi quidem persuasum Mt, ut haec epistula 
ad M. Claudium MarceUum data copularetur cum eis, quae sunt ad 
C, Claudium MarceUum^ (XV. 7. 8. 10. 11). Quod si conceditur Ubrum 

») Litter. Centralbl. 1877. No. 44. pag. 1478. 

*) De hac re modo accuratius disputabitur. 

') In cod. Med. epistulam 7 praecedit nona, atque quum hlMC M. Marcello inseripta 
sit, idem praenomen illi adhaeret; Cratander recte praebet C. Marcello ex con- 



12 



XV. non tam libris I. — XII, quam libris X. et XII. oppositum esse di- 
cendum est, neque vero minus negandum est horum esse supplementum : 
nam constat liber XV. epistulis prioribus annis datis (703 — 710), quam 
epistulae librorum X. et XII. (710 et 711), neque intelligitur, quid edi- 
torem epistularum, qui tot Cassi epistulas priore illo corpore ediderit, 
potuerit impedire, quin simul reliquas ederet. Quis enim revera putabit 
cum cunctas epistulas libii XV. post pervulgatos demum reliquos libros 
reperisse, vel etiam consulto quinque illas Cassi epistulas diutius retinuisse ? 

Itaque missa ista sententia, qua nihil lucramur, aUam viam in- 
gi'ediamur ! 

Atque ante omnia quidem non solum de coUocatione epistularum 
sed etiam de earum tempore quaerendum esse censeo. Quod qui fecerit 
eum neque fugiet certum hoc inter epistulas Ubri XV. et Ubrorum X. et 
Xn. intercedere discrimen, quod in altero leguntur epistulae, quae post,^ 
in alteris, quae ante ineuntem annum 710 a. u. c. datae sunt, neque id 
casu feictum esse dicet, quum ab utraque parte proxime ad hunc tem- 
poris terminum, quem indicavimus, accedant. Quin longius hac via pro- 
gredientibus nobis mirum quantopere libros X. et XII, quibus addere 
debemus etiam librum XI, et a libro XV, et a rehquis omnibus eadem 
ratione differre apparet. Datae enim sunt epistulae:' 
Ubri X. 1 — 24. ad Plancum et a Planco inde ab cr. Kal. Oct. 710,2 

usque ad a. d. V. Kal. Sext. 711 (ep. 24). 

— 25. et 26. ad Furnium mense Maio et sive exeunte m. lunio 

sive ineunte Quinct. 711.^ 

— 27. ad Lepidum m. Martio 711. 

— 28. ad Trebonium m. Febr. 711. 

— 29. ad Appium pr. Non. Quinct. 711.* 

— 30. Galbae a. d. XVI. Kal. Maias. 711. 

— 31—33. Asini Pollionis et a. d. XVII. Kal. April. et a. d. 

VI. Id. lun. et ineunte m. lunio 711, 

— 34. Lepidi m. Maio 711. 



iectura ne an cod. Tnronensem socutus dubium est, cf. ed. Baiter. vol. IX. adnot. 
crit. pag. LXII. 

*) exceptis epistuUs Xn. 17 — 20, do quibus infra sermo crit. 

*) Nake Progr. 1. c. pag. 3. 

») post Planci et Bruti coniunctionem (cr. a. d. VIII. Kal. Quinct.) et post hunc 
nuntium Romam delatum. 

•) Quem diom ipsi epistulae adscriptum cur Wesenbergius non receperit, sed 



13 



libri XI. 1. Dec. Bruti ad M. Brutum. cr. Non. April 710.* 

2 et 3. D. Bruti et Cassi ad M. Antonium exeunte Sext. 710.* 

— 4—26. ad D. Brutum et a Bruto inde ab exeuntc m. Sept., 

sive ineunte m. Oct. 710^ (ep. 4), usque ad cr. a. d. V. 
Id. Quinct. 7112 (ep. 15). 

— 27 et 28 ad Matium et a Matio et a. d. V. Kal. lun. et ex- 

eunte m. Maio 710. 

— 29. ad Oppium ineunte m. Quinct. 710. 

libri Xn. 1 — 12. ad Cassium et a Cassio inde ab a. d. IV. Non. Maias 

usque ad ineunt. m. Quinct. 711 (ep. 10). 

— 13. L. Cassi Id. luniis 711. 

— 14 et 15. Lentuli a. d. IV. Non. lun. 711. 

— 16. Treboni a. d. VIIL Kal. lun. 710. 

— 17—30. Cornifici 17—19 (20?) anno 708, 20—30 ab anno 

710 ad exeunt. m. Maium 711. 

Inter nonaginta tres igitur epistulas librorum X, XI, XII, si ex- 
cipimus XI. 1, XII. 17. 18. 19, nullam legimus, quae ante Maium men- 
sem anni 710 data sit. Contra, si cunctas epistulas librorum L— IX, 
XIV, XV. perlustraveris , quae sunt ducentae viginti una, nonnuUas in- 
venies, quae ad medium annum 710 accedant,^ unam (IX. 24), quae ex- 
eunte mense Februario anni 7 1 1 scripta, extra hos fines egrediatur. 

Manifestae igitur huius partitionis, qua etiam epistulae ad eundem 
(latae, ad Cassium dico, dirimuntur quid causae esse dicemus? Poterit 
quispiam fortasse suspicari id consilium editoris fiiisse, ut totum hoc 
corpus divideret in volumina, quorum uno quoque certum quoddam Tulli 
a^tatis tempus circumscriberetur, effici autem tale volumen Ubris X — XII, 
quum eas epistulas contincat, quae datae sunt post Caesarem occisum. 
Sed alterum eius modi volumen quaerenti brevi persuasum erit frustra 
se operam consumere : nolo igitur hac in cogitatione repellenda multus esse. 



annotarit: cr. anno n. c. 711 (paullo ante XI. 22), equidem non video. Recte autem 
fecit, quod retulit hanc epistulam in annum 711, quum de Gruber et Baiter de anno 
dubitaverint, est enim eiusdem fere temporis atque ep. XI. 22. 

') cf. Schmidt. 1. c. pag. 54. — *) Nake lahrb. 1. c. pag. 651 et 660. 

•) VI. 15 e Glandorpi coniectura loh. de Gnibero, Wesenbergio probata, paulo 
p. Id. Mart. 710 data; VI. 16. 17, quas de Gruber et Baiter incertas reiecerunt, 
Wesonbergius post Idus Maias 710 datas esse suspicatur. VII. 19. V. Kal. Sext.; 
20 Kal. Sext.; 21 mense Maio aut lunio 710: 22 incerto aiino; 30. ineunte mense 
lan. 31 ineunte mense Febr. 710 datae. 



14 



Reotius de tw5 re iudicabimys, si cognoveiwms <liud praeterea sit, 
quo libri X, XJ, XII. a ^eliquiip differant: 

Hi fere sine ej^ceptione continejit non eolum eas epistulas, quas 
Cicero dedit, sed etiam eas, quas missag accepit; in rdiquis fere non 
smit epistulae, nisi Ciceronis.^ Unus est liber VIII, in quo leguntur 
epistulae a Caelio datae, verum etiam hic tribus libris illis dispar, quum 
non sicut in illis epistulae, quas Cicero dedit Qum eis quas accepit, locum 
altenient et quasi permixtae ^t; Denique, q\ium nuUa sit in hoc cor- 
pore epist^la, quae ante annum 692 data si^, ipsius autem huius aimi 
non plus quatuor (V. 1, 2, 6, 7) ^imi 693 un^ (V. 5) ^nni 694 nulla, 
anni 695 duae (cf. Gruber 1. c. pag. 4), quo magis progredimur eo fre- 
quentiores epistulae existunt, ita ut earum, quae annis 710 et 711 datae 
in libris X, XI, XII. sunt, fere nullae desiderentur. 

Quibus rebus cogpitis non verendum est, ne ^ quam proposituri 
sumus explicatione ita multum a verp aberremus. Fingimus enim hanc 
editoris rationem fiiisse, ut eas epistul^, quas ante ineuntem annum 710 
collegerat, tunc in volumins^, redigeret, neque vero priore hoc corpore 
composito, cuius sunt libri I — IX, XIV, XV, XVI, remitteret colligendi 
studium, verum rem ita instituei^t, ut quascunque epistulas Cicero inde 
sive daret, sive missas acciperet, quo ordine sese exdperent componeret. 
Hanc originepi fuisse suspicor l^brorum X, XI, JQI. Tum vero duo haec 
volumina prors^s dissimili^, (quum alterum IshOQ eas epistulas contineret, 
quae tunc collectae sunt, qi^iun Cicero ipse eas et scripsit et accepit, 
alterum eas, quae sero querendo rarae repertae sunt), ita edita sunt, ut 
utriusque forma servp,t^ ne vestigia quidem diversae originis delerentur. 

Qua sententia, quantopere rei satis&ciamus, quum &cile unus 

• quisque intelligat, tamen non prius exponetur, quam ea, quae modo ex 

compositione huius corporis coUeginms, aliis argimientis comprobaverimus. 

Consulto fecimus, quod Ubrum XTTT. a conspectu reUquorum Ubro- 
rum seclusimus, quia qui in eum nuUas epistulas recepit, nisi eiusdem 
argumenti, hoc suum corpus atque a ceteris aUenum esse voluit; neque 
vero ob solam hanc causam, sed magis etiam, quia in loco quodam 
tractando, quem ad librum XTTT. referimus, ampUorem focultatem nobis 
datum iri arbitrabamur de conditione huius Ubri dicendi. Hic autem 
est iUe locus epistularum ad Att.: (XVI. 5, 4). 

«) Excipias IV. 5, 11, 12; V. 1, 3, 9, 10», 14; VI. 7, 9, 16; IX. 9; XV. 19. 



%^ 



' Mearum epiuulamm nuUfi fi^i avvcfy^yii, $pi habet Tiro imlar* 
septuaginta, et qui^em ^unt a te qun^dam mmendae, Eas ego 
oporlet perspiciam, corrigq>m • tum denique Menim, 

laip si quaecunque in Ipis ye^bis sunt jO]ia(a li^ro XIIL conferimus, 
aptis&pLma esse qd liunc librmn a,ppaa*et: 

l. Quod Cicero negat auariw epistulanim lesse avvaywyi^v, hoc 
npscio w iure referatur ad librum XHI, siquid^ aivtiqui vocabulo ijjo 
corpus quoddam via ac ratione compositum significafe solebajit;^ nam 
qui has epistulas commendatitias cpjlegit neqi^e a4 tempus, quo datae 
sup^t nequjd ad aliud argumc»>t^ ^^P^^) praeter quam ut eas, qiiae ad 
euj^^em soiit, componeret. 

n. QuQd dixit Tironem l^bero circa septuagijxta epistulas convenit 
fere cum numero epistularum libri XIII, qii^ sunt undeoctoginta. 

IJI. Scripsit Cicero haec verba a. d. VII. Idus Quinctiles 710, neque 
ulla est epistula libri XIII, quae post hunc tenninum data sit; nam 
epistula 50, quod ad tempus attinet omnium ultima, mense lanuario 
eiusdem anni data est.^ Neque vero est, cur non etiam eae epistulae 
commendatitiae in boc volumen receptae sint, quas Cicero inde a mense 
Quinctili huius anni usque ad discessum suum scripsit, nisi ponimus 
medio anno 710 hoc volumen si non editTim, tamen perfectum atque 
absolutimi esse. Dedisse autem Ciceronem etiam post hunc terminum 
epistulas commendatitias ne quis Ui^et, respiciat epistulas ad fam. XI. 17, 
mense MaiOy? XI. 22 circa Npn. Iimias^ 711, XII. 26 et 27 incertis 
mensibus 710, XII. 29 mense ApriU 711 datas, quibus adnumerare non 
dubito epistulas ad M. Brutum I. 1 — 7, 8 etiam has anno 711 datas. 

IV. Ne miremur epistulas commendatitias ad Atticum datas in hoc 
libro non reperiri, quamquam Cicero, si nostram sententiam sequimur, 
se eas recepturmn esse promisit, sumamus necesse est sive Ciceronem 

') In Med. est: initar — Equidem — sumenda. Eodem modo Varro. R. r. I. 10. 
verbo instar (=> circa) usus est: In quae volumina de Graecis libris non pauca, et 
de Magonis dempsit instar librorum octo. 

*) cf. Dionys. A. R. n. 27. avvay, rtav v6fi(ov. Plut. Mor. pag. 1131. F. away. 
TcSv ^v fjtovaixy, Phlegontis Tralli, hlvfiJiLOVixfav xai xQovtxuiv away. (Miiller 
frg. hist. Gr. in. pag. 602.) Aristot. away, Tf^^vcJy. 

•) Nihil ad rem, quod in cod. Med. (cf. ed. Baiter. vol. IX. pfig. LFV.) poit 
epistulam 77 duae traduntur, quae sunt piensis Aprilis 711 et i^certi mensis 710, 
uam quum iam in libro XU. (epp. 29 et 21) legantur, inde eas repetitas esse apparet; 
Ceterum religiose provisum e^, ne qup, epistula, quae est in Ubro XIII, eo^em 
exemplo in alio quodam libro legeretur. 



16 



respexisse ad aliorum epistulas, quae Atticus possidebat, sive hunc 
Cicerom illas petenti non obtemperasse, quum ipse bibliopolae munere 
fimgeretur, neque suam coUectionem epistularum Tullianarum ad se da- 
tarum quam editurus esset, in gratiam sive Tironis sive Ciceronis 
imminuisse. Immo qui lucri feiciendi nullam occasionem praetermittere 
solebat etiam aliorum epistulas in volumina recepit, quarum exempla a 
Cicerone missa acceperat. (cf. ad Att. VIII. 11. A, B, C, D; IX. 6. A; 
7. A, B, C; 11. A; XIV. 13. A, B; 17. A). 

Commode autem accidit, quod revera extremo libro XVI. epistu- 
larum ad Atticum tres epistulae huius argumenti ad Plancum (A, B), duae 
ad Capitonem (C, F), una ad C. Cupiennum (D) datae leguntur, quarum 
tres (A, C, D), vel etiam quinque (neque enim de tempore epistularum 
E. F. satis constat) ante haec verba scripta datae sunt, ita ut possint 
ad has epistulas referri. Praeterea monendum est etiam in hoc corpore 
epistulas commendatitias contra eam regulam, quae in reliquis epistulis 
coUigendis valuit, dispositas esse, quum in extremo corpore locum teneant, 
quem secmidum temporis rationem non debent tenere;* quae quidem res, 
quum testimonio sit fuisse quodammodo ex more Romanorum ut epistulas 
commendatitias suum genus epistularum esse vellent, nostram sententiam 
de hoc loco non paulum adiuvare videtur. 

Quum vero tantus verborum et rei consensus sit, fetcere non possu- 
mus, quin hunc locum ad librum XIII. referamus; atque haec sententia 
per se tantopere commendatur, quantopere ceterorum hominum doctorum 
me iudice probabiUtate caret. Qui quidem, quum haec verba ad primor- 
dia epistularum ad fam. referant, considerasse non videntur ipsum Cicero- 
nem omnes has epistulas edere nequisse, quum eum certe non fiigeret 
quot quantaeque obtrectationes, iustae atque iniustae inimicitiae sibi 
inde profecturae essent. 

Verum etiamsi eum voluisse ponimus, num putabimus eum septua- 
ginta fere epistulis compositis tamquam absoluto colligendi studio has 
paucas edendas curasse. Ita enim verba feicit, quasi praeter eas epistulas, 



») Quum epistulae eo ordine sese excipiant, quo Attico traditae sunt, rarius fit, 
ut temporum ratio vehementius violetur. Itaque, ut exemplo utar, liber XVI. nullas 
epistulas continet, nisi quae sunt mensium Quinct. et Sextil. Novemb. Decembr. 
anni 711, et epistulae, quae extremae sunt, ita se excipiunt: 6, 7, 8, 9, 11, 12, 10, 
13*, 14, 15. Contra hanc rationem decimo sexto loco hae epistulae commendatitiae 
leguntur, quae, si ad tempus respicimus, in libro XV. sive initio libri XVI. de- 
bebant esse. 



17 



(luae ab Attico sumeiidae siut» alias non requirat. Ac profectoneque 
satis liabuisset, opinor, septuaginta epistulas coUegisse, neque has edere 
instituisset, quum fadli opera posset sexcentas congerere, nisi haec certo 
cuidam consilio quodam modo satis&cerent. lam vero num quod volumeii 
potest cogitari in quod utrumque hoc eodem modo cadat, quo in librum 
XIII, ut contineat et epistulas, quae Cicerone vivo sine scrupulo potuerunt 
divulgari, et quas par erat tam angustis finibus circumscribi ? 

Si vero recte cognovimus librum XIII. epistularum ad fiam. a Tirone 
coUectum et in ordinem redactum esse, quantum auxilii attulerimus quum 
toti huic de prima epistularum conditione quaestioni tum ei sententiae, 
quam mera ratiocinatione inventam antea posuimus, i^ile est intellectu. 

Ante omnia Tironem etiam reliquos hbros epistularum ad fiem. atque, 
([uoniam unum omnium epistularum editorem fuisse antea comprobavimu^, 
onmes epistulas TuIlianaB, quae unquam editae essent, coUegisse, in vo- 
lumina retulisse, edidisse eo ostenditur, quod epistulae, quae iam in hbro 
Xin. leguntur, prorsus seiunctae sunt a numero reUquarum epistularum, 
neque alter quidam tam religiose praevidisse putandus ast, ne qua epistula 
in sua editione sit, quae iam in priore quadam fuerit. Nunc vero quam- 
quam libro IV. 1 — 4, 6, 12 epistulae ad Sulpicium annis 705, 708, 709 
datae atque libro XTTT. (17 — 28*) undecim epistula^ commendatitiae le- 
guntur ad eundem et eodem omnes anno 708 datae, tamen nulla earum 
binis exempUs tradita est. Neque aUter epistula 11. J 8, quum eiusdem 
anni 703 sit, atque tres epistulae commendatitiae ad eundem Minutium 
Thermum datae (XIII. 53, 55, 56), tamen inter has non est. Quod vero 
in codice Mediceo extremo fere libro XUI. eaedem duae epistulae re- 
periuntur, quae sunt in hbro XII. vicesima piima et undetricesima, hinc 
postea demum transscriptae esse i^ alia de causa visae simt. 

Praeterea librum XIII. id cum libris I — IX, XIV, XV,^XVI com- 
mune habere apparet, quod nuUam epistulam continet, quae post me- 
dium annum 710 data sit; id quod etiam mirum quantum ad senten-^ 
tiam aptum est, qua hunc terminum fuisse posuimus, ante quem prior 
pars coUectionis composita atque confecta, et post quem altera coepta 
sit institui. 

Tum etiam Tironem npn ita multo ante hunc terminum oonsiUum 
epistularum colUgendarum cepisse atque aggressum esse e paucitate earum 
epistularum effici cogique potest, quae sunt priorum annorum. Nam si 
conferimus, quo tempore loh. de Gruber, Baiter-Kayser, Wesenbergius 

2 



18 



singulas huius libri epistulas datas esse volunt, hunc in modum videntur 
dispertitae esse: 

ann. 695. (de Gr.) 1 . (B.-K.) 1 . (W.) 2. aim. 703. (de Gr.) 8. (B.-K.) 8. (W.) 9. 

704. 5. 5. 5. 

708. 27. 29. 37. 

709. 7. 7. 7. 

710. 1. 1. 1. 



698. 


1. 


699. 


1. 


700. 


— 


701. 





702. 



l. 



. (W.) 2. 


l. 1. 


1. 6. 


1. 1. 


1. 1. 


_ 



? 



27. 



19. 



9. 



Itaque dimidio plus eanmi epistularum, de quarum tempore aliquo 
modo inter homines doctos constat, datae sunt annis 708 et 709, minorem 
partem eae efficiunt, quae e tredecim annis congestae sunt. Atque quum 
eadem fere reliquarum epistularum ad fam. conditio sit, quarum nullam 
ultra annum 692 recedere, annorum, qui huic proximi sunt, perpaucas 
esse vidimus, sed eo plures quo magis tempore progrediamur, tamen 
hoc idcirco premere nolumus, quia fortasse quispiam temporum in- 
gratiae tribuere possit, quod epistulae priorum annorum quamquam 
aliquando non minus frequentes fiierint, nunc desiderentur. Atque hercle 
hoc auxilium eo libentius dimittimus, quo maiorem vim ad hanc rem 
illustrandam testimonio ipsius TuUi tribuimus, quod recte me huc refen^e 
quam maxime volo, Etenim quum epistula septima decima libri XVI. 
ad Tironem data initium capiat a verbis: video, quid agas: tuas quoqtie 
epistulas vis referri in volumina. Sed heus lu, qui xavcov esse meorum 
scriptorum soles, unde illud tam axvQov, „valeluditn fideliter inservieudo**? 
... Paulus Manutius hoc significare vult: Tironis epistulas tam diligenter 
scriptas esse, ut cupere videatur eas quoque in volumina referri, Bruno 
Nake (hist. crit. pag. 29) supplendum censet: ut meas epistulas in vo- 
lumina referri me scis- velle,* neque vero addit, quamnam causam horum 
verborum fuisse credat. Sed vereor, ne ea, quam Manutius suspicatur 
fuisse, vera non sit. Obscurior enimL, languidor, ne dicam arrogantior istc 
iocus esset, quam ut Ciceroni tribui posset. Neque enim, ut dicam quod 
sentio, haec verba intellegi potuerunt, nisi respicerent ad Tironis quan- 
dam epistulam, in qua iam de epistulis in volumina referendis sermo 
fiierit. Fingamus autem, nisi fellor, necesse est Tironem quaesivisse e 
Cicerone, num in collectionem suarum epistularum instituendam eas tan- 



•) F. Mezger (Ciceros Briefe iibers. Stuttg. 1859. I. 37) inde concludit tunc 
temporis Ciceronis epistulas iam in yolumina redactas fuisse. — Leighton pag. 39 
not. 22 quaedam annotat, quae ego non intelligam. 



19 



tum recipi vellet, quas ipse ad alios dedisset, vel etiam eas, quas ab illis 
missas accepisset. Ita statuentibus uobis dubium esse non potest, quid 
sibi velint haec verba, quippe quibus Tullius illudat Tironem, tamquam 
id potissimum agat, ut suae quoque epistulae recipiantur. Simul appro- 
batio illius consilii vel quaestionis et iu ipsis verbis latet, et conspectu 
eius collectionis partis, quae ad nostram aetatem pervenit, Ciceronem 
assensum esse docemur, quum etiam Coeli, D. Bruti, Cassi, M. Bruti 
aliorum epistulae magno numero servatae sint. Quod vero inter has 
ipsius Tironis epistulae non sunt,* non mirabitur, qui memoria teuet, 
id quod GeUius testatur (X. l. 7), pervulgatas fuisse eius epistulas, verwim, 
ut nos ex coniectura ponimus, separato quodam corpore instar epistularum 
TulUanarum. Utut hoc est, hoc loco satis habemus cognovisse, illo tem- 
pore, quo haec epistula data est, Ciceronem et Tironem inter se de 
' epistuUs colligendis atque in volumina redigendis cousilia communicasse. 
Quo antem anno data est haec epistula? negant loh. de Gruber, Baiter- 
Kayser certum aiuium indagari posse, sed Wesenbergius et Nakeus 
annum 708, Drumannus'-^ annum sive 708, sive 709 pro certo habent. 
Atque est, quod alteram hanc sententiam commendet. Agitur enim in 
hac cpistula de aegritudine Tironis (§ 2 valeludo (ua me valde sollicitat 
e. q. s.); quamquam vero eum nunquam firma valetudine iuisse constat, 
tamen non vehementius aegrotasse videtur uisi annis 700 (ad fem. XVI. 
10, 14, 15) et 704 (ad Att. VI. 7) et eo anno, cuius praeter epistulam 
quam tractamus etiam XVL 18, 19, 20, 22 sunt. Nullum autem annum 
relictum esse, nisi 708 sive 709, in quem hunc morbum incidisse creda- 
mus, non dixerim, quum liceat etiam de ineunte anno 710 cogitare. 

Quacum ratiocinatione si componimus id quod antea demonstrare 
conati sumus absolvisse Tironem prius epistularum corpus medio anno 
710, alteram rationem altera iuvari censeo. Nam ab eo die, quo epistu- 
larum colligendarum consihum cepit, usque ad eum, quo potuit satis 
magnum corpus componere, sine dubio aliquot menses intercesserunt. 
Utrum vero anno 709 an ineunte anno 710 hoc studium eum suscepisse 
credamus, nihil ad rem, quum et hac et illa ratione optime intelligatur, 
unde factum sit, ut epistulae annorum 709 et 708 rarae non sint, pri- 
orum aunorum sint rarissimae. Nam quum Tiro tunc fere epistulas 
Tulli ab eis repeteret, ad quos datae erant, vel ab eorum heredibus, 

») De Tironis epistulis TuUius loquitur ad fam. XVI. 4. 1 ; 14. l ; 26. 1; 18. 1. 
») Gesch. Rom'8 IV. 407, 472. 

2 ♦ 



20 



facillime eas nactiis esse putandus est, qnae proximo tempore missae 
atque acceptae erant, qiio vero remotiorum temporum essent eo pauciores, 
quum reliquae sive casu quodam perissent sive consulto deletae essent. 
Genus enim epistularum saepe eius modi erat, ut non liberet eas servari, 
et saepe factum esse, ut epistula, in qua iratior disputatio vel de Pompeio, 
vel de Caesare, vel de conditione rei publicae esset, simul atque accepta 
et lecta est, conscinderetur satis multis testimoniis comprobatur. • Eodem 
modo etiam Cicero epistulas, quas antea acceperat, paucis ut Caeli ex- 
ceptis sive delevisse sive amisisse videtur. Quum vero Tiro epistulas 
eodem ordine quo sibi traderentur et quo eas in Ciceronis scriniis re- 
periret in volumina reciperet, evasit corpus non ita bene comparatum, 
cuius sunt Ubri I-IX, XIV, XV, XVI. 

Ut iam alterum hoc recte nos suspicatos esse probaremus, esse 
epistulas annorum 710 et 711 eodem tempore atque ordine a Tirone 
collectas, quo a Cicerone et datae et acceptae essent, debebamus de inte- 
gritate epistularum, quae sunt librorum X, XI, XII. (ad M. Brutum I, U.), 
et de earum tempore ac serie accuratius agere, quod munus hoc loco 
rite absolvere non possumus, quum fines huiuscemodi conmientationis 
longe excedat. Verum licet Nakei luculentissimas quaestiones, quas de 
Planci et D. Bruti epistulis instituit, in usum convertere. Quem si audi- 
mus epistularum ad Plancum hic est ordo chronologicus: lib. X. 1. 2. 3 

5. 6. 10. 12. 14. 13. 19. 20. 16. 22. epistularum a Planco datarum hic: 
lib. X. 4. 8. 7. 9. 11. 15 (21?) 17. 18. 21. 23. 24., una epistula desi- 
deratur (cf. 22. 2), porro epistularum ad D. Brutum datarum hic ordo: 
4. 9. 10. 11. 19. ZO^ 23. 2fi. 13, epistularum ipsius Bruti hic: 16. 17. 5. 

6. 7. 8. 22. 12. 18. 14. 21. 24. 25. 15.« Schmidtius autem epistulas 
XII. 1 — 12 rectissime ita se excipere demonstravit, ut, quas Cicerode- 
derit, hoc ordine procedant: 1. 2. 3. 4. 5. 7. 6. 8. 9. K^ sequantur 



1) ad fam. Vn. J8, 4. Epistulam tuam . . conscidi innocentem; nihil enim 
habebat, quod no nvel in contione recte legi posset ; sed et Anuutius ita te nuntiasse 
aiebat et tu ascripseras. Nonius pag. 509, 20: ad Axium II: invitus litteras tuas 
scinderem; ita sunt humaniter scriptae. cf. etiam ad fam. VII. 25, ad Att. XIII. 
6. 3; IX. 10. 4. et quae Otto Hirschfeld (Hermes V. 296) adnotat ad cpistulam ad 
fam. V. 20, atque imprimis C. Fr. Hermann 1. c. 11. 7 — 8. 

*) cf. Nake pag. 699: Die im Codex datirten Briefe mussten nach ihrer Ab- 
fassungszeit in folgender Ordnung stehen: 9. 10. 11. 18. 19. 20. 23. 26. 21. 24. 25. 
Sehen wir aber die Reihenfolge an, in der Cicero dieselben Briefe schrieb und 
empfing, so finden wir folgende Ordnung: 9. 10. 11. 18. 19. 20. 21. 23. 24. 25. 26, 



21 



Cassi II. 12.* Quamquam igitur inter Bruti epistulas nommllae praeter 
exspectationem coUocatae esse videntur, tamen tenendum est eas epistulas, 
quarum tempus traditum est, ei rationi satisfeicere, quam proposuimus, 
reliquarum autem tempus a Nakeo coniectura sane ingeniosa constitutum 
esse, quae tamen non nunquam uimis levibus argumentis nititur. Quin 
epistulis XI. 13. 16. 17. 22, quibus ordinem violentius turbatum esse 
censet, sive in tempore detiniendo errasse, sive ordinis rationem non per- 
spexisse alio loco explicare conabimur. Quod vero ad integrum numerum 
harum epistularum attinet, Nakeus ipse concedit praeter quatuor quin- 
queve nuUam scriptam esse videri, quae non ad nostram aetatem per- 
venerit (cf. pag. ()98), atque vel meliorem conditionem esse epistularum 
XII. 1 — 12 iam supra commemoravimus. Itaque non dubito statuere 
epistulas Ubrorum X, XI, XII. (ad M. Brutum I, 11) eodem fere numero 
atque eodem ordine a Tirone in volumina receptas esse, quo Cicero eas 
et dedit et accepit. 

Si vero, quaecunque adhuc observavimus mente comprehendimus, 
hanc fere primam conditionem epistularum fuisse dicemus. Anno cr. 709 
Ciceronem et Tironem consiUum cepisse epistularum edendarum et de 
hoc opere instituendo inter se conmiunicasse, convenisse inter eos, ut 
reciperentur non solum eae epistulae, quas Tullius dedisset, sed etiam 
quas missas accepisset, tum Tironem undique epistulas congessisse, sed 
eo pauciores potuisse reperire, quo longinquius earum tempus aberat, 
quum multae priorum annonmi iam prius amissae essent, quam 
eas quaerere coepisset, et ne in Ciceronis quidem scriniis ita multae 
epistulae ab aliis datae praesto essent. Tamen eum medio anno 710 
satis magnam copiam congestam habuisse atque eo consiUo in volu- 
mina distribuisse , ut Cicerone mortuo divulgarentur. Continuisse autem 
hoc primum corpus quum multas epistulas singularias, tum epistu- 
larum ad tsm. Ubros I — IX , XIV — XVI , atque etiam librum XIII, 
nihil nisi epistulas commendatitias complectentem, quas ante e tota 
epistularum copia elegisset. Tum Atticum a nescio quo de Ciceronis 



die also genau die des Codex ist. . . . Man konnte sich versucht fuhlen, aus dieser 
Thatsache Schlttsse auf die Art der Herausgabe dieser Briefe zu ziehen und anzu- 
nehmen, sie hatten bei Cicero genau in der Reihenfolge gelegen, wie er sie ge- 
schrieben und erhalten hatte etc. etc. 

•) De ordine epistularum ad M. Brutum ex codicis archetypi foHo in aUenum 
locum delato valde turbato conferas C. Fr. Hermann Abhandl. der Gottinger GeseU- 
schaft der Wissenschaften 1847 pag. 167 — 169 et Schmidt 1. c. 



22 



instituto certiorum tactum, iuscium tamen quae futura esset fonna huius 
coUectionis sic de ea locutum esse, vel ut verbo avvayioyrj uteretur, vel 
ut eam confenet cum alio quodam epistularum corpore, quod hoc vocabulo 
significari solitum esset. Ad quae Ciceronem respondisse ea epistula, 
quam a. d. VII. Id. Quinct. 710 dedit, quiuta libri XVI: suarum epistu- 
larum (pronomine possesivo ti quadam primo loco posito) nullam esse 
avvayioyf^v, sed Tironem habere circa septuaginta, quas paucis ab Attico 
sumendis auctas pei*specturus, correcturus, editurus esset; respicere vero 
eum ad epistulas commendatitias , quae nunc librum XIII. epistularum 
ad feim. efficiunt, consulto autem reticere reUquos libros, quippe quos 
tunc nondum pervulgaturus esset. Denique Tironem oas epistulas, quas 
Cicero inde ab medio amio 710 et daret et acciperet eodem ordine iii 
sua volumina recepisse, esse autem huius alterius coUectionis libros X, 
XI, Xn, ad M. Brutum I. H. 

Utrum vero Cicero eo, quod se fiictunmi esse promisit, perfecto 
librum ad fem. XIII, primum atque absolutum volumen, ipse ediderit, 
an consilio mutato Tironi simul cum reliquis edendum tradiderit, haec 
quaestio cohaeret cum altera de pristino numero atque ordine librorum 
huius corporis iam instituenda. 

Ante vero pauca repetenda atque expedienda sunt, quae ad hanc 
sententiam quam exposuimus non videntur apta esse. Etenim epistulam 
IX. 24 ad Paetum exeunte mense Februario 7 1 1 datam extra communes 
prioris illius corporis fines excedere antea monuimus, neque vero, cur id 
feictum esset explicavimus, quum fiicile intellectum iri arbitrabamur, 
simul de summa rei iudicium constaret. Videtur autem mihi haec epistula 
postea demum a Tirone cum duabus proximis addita esse ; nam epistulae 
ad Paetum datae quum extremum huius libri locum tenerent servato 
epistularum ordine potuerunt eis augeri, quae post ea sive dabantur sive 
inveniebantur. Atque hoc revera &ctum esse e temporum ratione apparere 
arbitror, quum novem epistulas ad eundem anno 70« sive omnes sive 
earum certe septem (de duarum 21, 22 tempore non satis constat) datas 
sequantur haec mense Febr. 711, vicesima quinta Febr. 704, vicesima 
sexta Octobr. 70 S missae. 

Vel minus offensionis alterum hoc me iudice praebet, quod inter 
nonaginta tres epistulas librorum X, XI, XII. tres leguntui', quae ante 
mensem Maium anni 7 1 datae sunt (17 — 19). Onmia enim bene se 
habent, si ponimus Tironem has tres epistulas repperisse priore corpore 



23 



absoluto et ob eam rem cum reliquis decem epistulis ad eundem Coriii- 
ficium datis copulasse. 

His absolutis aggredimur eam quaestiouem, quam indicavimus. 

Titulum ad familiares, quo nos has epistulas vocare consuevimus, 
recentioris aetatis esse satis constat,* neque enim in codice Mediceo neque 
in Turonensi aut nomen omnibus XVI. libris commune aut numeri libris 
inscripti traduntur, unde colligere possimus hoc corpus eisdem finibus 
antiquitus circumscriptum et librorum seriem semper eandem fuisse, 
Verum si ab eis indicibus, quae in utroque codice plerisque libris sub- 
scriptae sunt, ea praecidimus, quae monachorum operam prae se ferunt, 
idem librorum index relinquitur, quo antiquos grammaticos usos esse 
constat. Nam (|uum sub libro primo legatur: Marci Tulli Ciceronis 
epistidarum ad PubL Letitulum expticit, incipit eiusdem ad consulem 
Cuiionem feliciter hunc librum ad Lentuluw secundum ad Curionem, 
reliquos deinceps secundum eius nomen notatos esse apparet, unde liber 
initium cepit. Quid, quod in ipso Mediceo antiqui hi indices librorum 
XI, XII, XIII, XV, XVI recte traduntur?^ 

Ne hoc quidem prorsus verum est praestantissimos codices numero 
ac serie librorum inter se congruere, quum Turonensis libros I — VIII, 
Harleianus secundus libros I — VIII, ^ Harleianus primus libros IX— XVI, 
contineant. In Mediceo vero, quamquam kbros eo ordine tradit, quo 
nunc vidgo leguntur, tamen libro IX. inscriptum est /t6. 1,* quum reliqui 
libri sine numero sint, ita ut appareat in archetypo Medicei eodem modo 
libros bipartitos fuisse, ut altera pars libros I —VIU, altera libros 
IX — XVI. complecteretur, incertum autem sit, utram priorem fuisse 
credamus. lam vero siquidem Ch. Thurot et Fr. Ruehl recte statuunt 
neque Turonensem neque Harleianum aut primum aut secundum pen- 
dere a Mediceo, sed exemplaria esse ex archetypo Medicei ducta, ita ut 
omines libri manuscripti, quibus epistulae ad fem. inemoriae traditae sunt, 
quasi ab uno parente originem trahant, e tradito ordine librorum in 
omnibus codicibus quodammodo consentiente nihil colligi posse apparet, 
nisi hunc librorum ordinem in uno hoc archetypo fuisse. 



*) Hofmann. 1. c. pag. Vn, Leighton 1. c. pag. 15. 

*) cf. ed. Baiteri vol. IX. adn. crit.: ad Dec. Brutum, ad C. Cassiiim, ad Mem- 
mium, ad senatum, ad Tullium Tironem. 

*) usque ad VIII. 9. 3 „Puto enim si ullam spem. Explicit." 
«) cf. ed. I. G. Baiteri vol. IX. pag. XXXVm. 



24 



Verum tamen est, quod hanc librorum partitionem commendet. 
Nam quum Leighton libros 1 — XII. per se suum volumen efiicere velit 
certo hoc consilio compositum, ut primo loco cognoscatur quid rationis 
Cicero habuerit cum compluribus, qui ei litterarum commercio coniimcti 
erant, secundo res gestae sei^vato cuiusque anni ordine enarrentur, ipse 
concedit (pag. 27 sq.) esse praeter regulam fitctum, quod liber octavus 
hunc locum tenet, quum rectius secundo libro proximus futurus fuerit. 
Hunc scrupulum nos vitare censeo, si eam librorum partitionem acci- 
pimus quam traditam esse vidimus. Itaque si hoc volumen a libro 
primo usque ad ineuntem nonum pertinuit, bene factum est, quod liber 
octavus, quum non ipsius Ciceronis sed Caeli epistulas contineret, iu 
fine huius voluminis positus est, reliqui libri eo ordine se excipiunt, qui 
temporum rationi satis£eu)it. 

Nam si quibus annis plurimae unius cuiusque libri epistulae datae 
sint componimus: 

lib. I. epp. annorum 698 — 700 continet, 
„ ^. „ „ 701-705 

„ UI. „ „ 703-704 

705—709 



»» 



n 



TT. 


n 


n 


TTT. 


n 


n 


IV. 


n 


n 


V. 


77 


w 


VI. 


^^ 


n 


VTT. 




?» 


VTTT. 


«« 



692—709 



„ ,.. „ „ 708-709 

„ ,_. „ „ 699—708 (710) 

„ „ „ 703—705. 



Neque igitur est, quantum video, cur diffidamus hoc volumen eadem 
forma a Tirone esse profectum. 

Sed multo difiicilius atque incertius iudicium est de altero volumine, 
non solum quia continet librum XIII. prorsus alienum a reliquis, sed 
etiam quia remoto hoc libro nihilo minus ordo librorum perspicua ratione 
caret. Nam si tempus epistularum respicimus, libris XIV, XV, XVI. locus 
debebat esse post libros X, XI, XII, si ad diversam librorum originem 
debebant libri X, XI, XII. a reliquis seiuncti esse. Si vero sumimus 
librum XIII. epistulas commendatitias , Ubros XIV. et XVI. epistulas 
ad Terentiam et ad Tironem continentes seriem conclusisse, ne hae epi- 
stulae, quas iure familiares vocamus,* confunderentur cum reliquis, quae 
magis ad rem publicam spectant, quid libro XV. fetciamus? Si qui forte 

I) Etiam in collectione epistularum luli Caesaris „epistulae ad familiares do- 
mesticis de rebus" a reliquis segregatas fuisse sequitur e Sueton. Caes. 56. 



2b 



suiit, qui censeant libros IX — XII. bene sese excipientes secutum esse 
librum XIII. epistulas commendatitias, tum librum XIV. ^femiliares" 
epifitulas continentem, porro librum XV. quasi supplementum priorum, 
denique Tironis librum propter verecundiam illum extremo loco collo- 
catum, aut iUud supplementum post reliquos libros editum esse dicere 
debent, vel, quod idem est, huic volumini non eandem formam ab initio 
fuisse, aut Tironem inepte egisse. An non ineptum est librum a simi-: 
libus, qui antea compositi sunt, segregare, quamquam eodem tempore 
atque eodem volumine eduntur, ita ut vestigia diversae originis facillime 
deleri possint? Omitto, quod iam ob eam rem totam hanc sententiam 
improbamus, quia librum XV. supplementum esse negamus. Efficitur 
eis, quae adhuc disputavimus, ut hoc volumen quum sine ratione com- 
positum sit, hac forma a Tirone non possit profectum esse. Itaque, nisi 
miro quodam casu Ubros locum commutasse sumpserimus, alterutrum acci- 
disse putabimus: aut conflatum esse hoc volumen e variis corpusculis, 
aut continere reliquias maioris corporis, quo dissoluto ahi libri perierint, 
alii perturbato ordine hunc in modum sese quasi coniunxerint, ut etiam 
Ubro, qui nunc est tertius dedmus, etsi aUeno a reliquis, locum conce- 
derent. Quarum sententiarum altera iUa dispUcet; nam Ubrum XV. vo- 
lumen per se effecisse vix quisquam dicet, alteram vero eo commendari 
censeo, quod nonnuUae epistulae ab antiquis scriptoribus afferuntur, 
quarum neque singula volumina fuisse ponimus, neque vero eis inter 
sedecim hos Ubros locus est, quos eis epistuUs refertos esse volumus, 
quae singulae pauciores erant, quam ut suum volumen efficer^t. Itaque 
excidisse quosdam Ubros, qui quum aUas epistulas, tum eas continerent, 
quae ad HostiUum* (Charis. I. pag. 110. 2 Keil), ad Marcellum^ (ibid. 
pag. 108, 26) ad Pelopem (Plut. v. Cic. 24) ad Titinium (Sueton. de 
rhet. 2) datae erant, feusile crediderim. 

Quoniam igitur ordo Ubrorum IX — XVI. fortuitus est, et siquidem 
recte locum iUum (ad Attic. XVI. 5. 4) referimus ad Ubrum XIII, non 
est, quantum video, cur Ciceronem ipsum hunc Ubnmi edidisse negemus. 

ReUquos autem Ubros ad exemplum prioris voluminis ita compo- 
sitos fuisse coUigimus, ut temporis rationem secuti primum locum tenerent, 
quorum epistulae ante medium annum 710 datae vel, quod idem est 
prioris coUectionis essent, secmidum ei, quos alterius coUectionis esse 
diximus h. e. Ubros X, XI, XII, tertium fortasse Ubri adTerentiam et 

') ») cf. Nake hist. crit. pag. 10, 11. not. 22, 23. 



26 



ad Tironem aliaeque epistulae familiares, si quae eraut. Nolumus vero 
hac iu re quidquam afiirmare, ((uum ita comparata sit, ut quod cer- 
tum sit omniiio evinci non possit. 

Haec habeo, quae de compositione totius huius corpoiis dicam. 
Vidimus hac occasione epistularum perturbationem nequaquam tantam 
esse, quanta Nakeo, Teuffelio, Leightoni, aliis* visa est. Nam quum hi 
octies in disponendis epistulis contra principalem regulam, quam sibi 
instituisset vel Tiro vel quemcuuque editorem fuisse Opinantur, peccatum 
esse dicerent, id plemmque non sine gravi causa fiictum, bis a necessi- 
tate quadam, semel a &cili errore profectum esse apparuit. Sed prae- 
ter illam regulam migrare etiam eas epistulas Nakeus monet (pag. 6 sq.), 
quarum altera pans, si diversis locis reperiuntur, ab illo scripta sit, cui 
missa sit prior, missa rursus illi, qui priorem partem ipse scripserit. 
Cadunt in hoc genus praeter mutuas Caelii et Ciceronis epistulas, de 
quibus iam satis actum est, hae: 

[ Cicero Aemilio Lepido misit X. 27. 

\ Aemilius Lepidus Ciceroni „ X. 34 et 35. 

( Cicero Trebonio . „ X. 28, XV. 20. 2 1 . 

( Trebonius Ciceroni „ XII. 16. 

Atque Lepidi quidem epistulae tantum absunt, ut nobis negotia 
facessant, ut mdrum quantum eam rationem illustrent, qua Tironem epi- 
stulas librorum X — XII. collegisse statuimus. Sunt enim epistulae 34 
et 3o extremae libri decimi, neque consulto ab epistula X. 27 seiunctae, 
sed composito atque absoluto huic libro Tiro duas has epistulas, quum 
sero in eius manus pervenissent agglutinavit, ne seriem epistularum semel 
constitutam dissolveret. 

Epistula X. 28 autem, cur seiuncta sit ab eis, quae ad eundem 
Trebonium datae libro XV. leguntur, supra vidimus, atque eadem causa 
est, cur epistula XII. 16 non in illo libro legatur: quae quidem Athenis 
VIII. Kal. lun. 710 data non ante Non. Quinct. Romam pervenit, qua 
re in alteram coUectionem recepta est, quum epistulae XV. 22 mense 
Maio a Cicerone datae locus in priore coUectione concederetur. Qua re 

^) P. Manutius comm. ad epp. ad fam. : Feramus illud atque etiam probemus, 
quod eas epistulas, quae ad unum scriptae sunt, puta ad Lentulum, Caelium, Appium, 
aliosvc simul omnes voluerit coniungere, et rationem habere personarum potius, 
quam temporum. . . . Sed peccasse eum in iis ipsis, quas eisdem inscriptas aggre- 
gabat, nec vidisse ordinem, quem vel adscripta cuique dies, vel argumentum ostende- 
bat, magnopere miror. 



27 



accuratius cognoscimus terminum, quo Tiro librum XV. absolveritj librum 
XII. componere instituerit. Neque vero eandem causam esse, cur etiam 
epistulae X. 28 et XII. 1 6 loco disiunctae sint, satis apparet, quum libro- 
rum X, XI, Xn. prorsus eandem conditionem fuisse nobis sit exploratum. 
Atque omnino huius rei si non iustam causam at certam rationem possu- 
mus proponere, qua explicetur, vel excusetur. Etenim si libros X, XI, 
XII. componimus, hoc discrimen inter eos intercedere licet cognoscere, 
quod duo priores Ciceronis eorumque mutuas epistulas continent, qui 
tunc et in utraque Gallia et in Hispania, liber XII. epistulas eorum 
et ad eos datas, qui sive in Graecia, sive in Asia, sive in Alfrica versa- 
bantur. Verum exponetur hoc accuratius non tam unius huius epistulae 
giatia, quum ut demonstremus iniuste &cere eos, qui non desinant Tironi 
summam in epistuhs disponendis negligentiam crimini dare. 

Itaque ut epistulas tiium horum librorum deinceps persequamur, 
datae sunt: 
X. 1 — 24 a Planco et ad Plaucum Galliam transalpinam ad- 

ministrantem. 
25 et 26 ad Furnium, Planci legatum (cf. X. 8. 5) ibidem ver- 

santem. 
27 ad Lepidum, qui tunc Galliae Narbonensi praeerat. 
[28 ad Trebonium consulari imperio provinciam Asiam obtinentem 

(cf. Phil. I.)]. 

29 ad Appium pr. Non. Quinct. 711, quo tempore eum in Gallia 

cisalpina fiiisse epistula XI. 22 docemur. 

30 a Galba ex castris ad Mutinam. 

31 et 32 ab Asinio Pollione Cordubae. 

33 ab eodem ex Hispania ulteriorc. 

34 et 36 a Lepido ex castris ad Pontem Argenteum (in Gallia 

Narbonensi). 

Itaque quum Tiro optin)e rem ita iustituerit, ut epistuHs 1 — 30 
enarrentur, quaecunque prope Mutinam et in utraque Galha fiebant, epi- 
stulis 31 — 33 quae in provincia Hispania, praeter exspectationem extremo 
loco reperiuntur iterum epistulae c Gallia Narbonensi datae, ita ut etiam 
hac de causa eas postea demum a Tirone in fine af&xas esse dicamus. 

Magis etiam ordinem epistularum Treboni illa turbat, quum in 
Asiam missa inter eas reperiatur, quae sunt de rebus ad septemtriones 
gestis; Atque quum accedat, ut eadem haec epistula contra regulam 



28 



seiuncta sit ab altera ad eundem data, cui iuro locus est in libro 
XII, nonne praeter Tironis consilium ex illo libro in hunc niigrasse pu- 
tanda est? 

Eodem modo libro XI. praeraissis et epistula a D. Bruto Roma* 
ad M. Brutum et Cassium prope Romam vagantes et duabus epistulis 
a D. Bruto et Cassio e Campania ad M. Antonium datis Samnium tunc 
percurrentem* sequuntur 

XI. 4 — 26 epistulae a Cicerone ad D. Brutum ac versa vice datae 

res in Gallia cisalpina et in. Gallia Narbonensi 
gestas enarrantes, 
27 ad Matium, 28 a Matio, 29 ad Oppiuni, 
qui utrum tunc Romae an alio loco fiierint cognitum non habeo.* 

Utut hoc est, tamen vix erit, qui Tironem vituperet aut quod tres 
illas epistulas mutuis Ciceronis et Bruti epistulis praeiniserit, aut quod 
has in fine adiunxerit, quum non sit ubi melius coUocentur. 
Xn. 1 — 10 leguntur Ciceronis epistulae ad Cassium datae, primum in 

ItaUa (epp. l — 3) tum in Graecia atque in Syria ver- 
santem; sequuntur 
11 et 12 a Cassio ex castris Taricheis et aliis ex castris Syriae 

provinciae datae, 
13. L.* Cassi epistula Cypro a Crommyoacride data, 
14 et 15 P. Lentuli Perga e Pamphylia datae, 
16 Treboni Athenis data, 

17 — 30 ad Cornificium inde ab anno 710 Africam provinciam 
obtinentem.* 
Recte igitur etiam huius libri epistulae ita se exdpiunt, ut primo loco 
nominum eorum ratio habita sit, quibus inscriptae, secundo regionum, 
unde vel quo missae sunt. 

Quam rationem in eis tantum epistulis disponendis sequendam 
fiiisse, quarum satis magna copia eorundem aimorum esset, neque vero 
aptam ad eas epistulas, quae paucae per complures annos e variis re- 



») cf. Schmidt. 1. c. pag. 13 — 16. 
*) ibid. pag. 16 sq. 

•) cf. ad Att. XV. 2. 3: Matius ac Portumius procuratores ludorum Octavii 
mihi non placent. (XY. Eal. lun. 710.) 

•) cf Erauss. Cic. epp. emend. pag. 36 sqq. 

») Hoc dictum puta de epistuHs 1-8. 10. 14. 20. 21. 22. 



29 



gionibus datae superessent, inde apparet, quod salva illa lege, qua 
aggregarentur, quae eisdem inscriptae sunt, perfici non potuit. Itaque 
Tiro mutatis conditionibus rationein mutavit, et quum in libros I, II, lU, 
IV, Vni, XIV, XV, XVL satis haberet epistulas eisdem inscriptas re- 
cipere, quibus cum Ciceroni eodem fere tempore epistularum commercium 
fuerat liber VI. modo legendus est, ut agnoscatur novum hoc accedere, 
quod in plerisque epistulis sive consolatio* sive gratulatio^ quaedam sit. 
In reliquis autem duobus libris (V, VII) reperiuntur quae nulla certa 
ratione potuerunt disponi, quum essent varii generis ad varios^ per com- 
plures annos datae. Nescio igitur num liceat duos hos libros quodam- 
modo pro supplementis habere. 

In universum autem Tironem difi&cillimam hanc rem bene perfecisse 
ceiiseo, ut tantam et tam variam epistularum copiam in ordinem redigeret. 
Unum sane neglexit, quod dierum mensium nonnunquam etiam annorum 
rationem non habuit. Verum hac in re Atticum habet socium, qui quo 
ordine singulae epistulae ei traditae sunt eodem eas in volumina recepit,* 
neque ullam diligentian) adhibuit ad iustum ordinem restituendum. Quo- 
niain vero hic inde ab anno 687 epistulas a Tullio sibi datas coUegit, 
et utut casu se excipiebant describendas curavit, Tiro eandem rationem 
non ante annum 710 instituit, factum est, ut in libris X, XI, XII, ad 
M. Brutum I, 11. epistulae eundem ordinem sequantur, quem omnes ,ad 
Atticum', epistulae priorum annorum non item. Quas quidem Tiro, ut- 
cunque sibi traditae erant, sive in ordinem redactae (ut epistulae ad 
Quintum fratrem, ad fem. I. 1-9, IL 1 — 8; 9 - 16, VIII. 1—17') sive 
prorsus neglecta temporum ratione, ita recepit in volumina. 

Restat, ut quaeramus, quae causa fuerit, cur earum epistularum, 
quas Cicero extreniis aetatis suae mensibus et dedit et niissas accepit 



") Hoc dictum puta de epistulis 1—8. 10. 14. 20. 21. 22. 

*) hoc de epistulis 11. 12. 15. Non ita dissimilis generis sunt epistulae 17, 18 
(cf. § 1). Cur autem epistula 9 in quod neutrum cadat, recepta sit extremis verbis 
prioris epistulae explicatur: .,£go etsi coram de te cum Fumio ita loquar, ut tibi 
litteris meis ad eum non opus sit, tamen, quoniam tuis placuit te habere meas 
epistulas, quas ei redderes, morem eis gessi" earum epistularum exemplum infra 
scriptum est. 

') Sunt enim viginti una epistulae libri V. duodecim, triginta tres libri YIl. 
septem nominibus inscriptae. 

*) Tunstall epistula ad Middleton (Cantabr. 1741) pag. 13 sq. 

*) Nakens Caelii epistularum eum ordinem esse demonstrayit^ qui paucis exceptis 
vix vituperetur (lahrbttcher f. cl. Phil. Bd. 89. pag. 60—68). 



30 



nulla ad nostram aetatem pervenerit. Accidit fortasse, ut in suuima 
animorum perturbatione, quum Cicero a triumviris proscriptus praecipiti 
fuga Romam relinqueret, epistulae, si quas tunc vel dedit vel missas 
accepit, neglectae iacerent atque amitterentur. Neque enim, opinor, Tiro 
tam tranquillo animo erat, ut de epistulis servandis atque colligendis 
cogitaret, quum vita patroni periclitabatur. Verum hoc non valet, nisi 
de epistulis Novembri vel ineunte Decembri datis, (quo mense Tullius 
trucidatus est), quura Octavium, Antonium, Lepidum sese coniunxisse 
non ante Novembrem Romae cognitum sit,* neque ante medium hunc 
mensem Cicero a Q. Pedio exagitatus inde fugerit.^ Neque vero idem 
hoc potuit Tironem impedire, quominus epistulas priorum trium mensium 
Sextilis dico, Septembris, Octobris colligeret atque ederet. Consulto 
igitui* has epistulas retinuisse putandus est, et quidem eadem causa, qua 
commotus Atticus nuUam epistulam edidit, quam post annum 710 ad se 
missam accepit: Sunt enim iam in eis, quae supersunt, quibus Octavi 
fides in dubiuni vocetur atque hostihter de eo disputetur; vide modo 
epistulam 15 libri XVI, nbi legiinus (§ >^): quamquam in praesentia helle 
iste puer relundit Antonium, tamen exitum spectare debemus . . nos eius 
voluntatem ante Idus Decembres (anni 710) perspiciemus in Casca nostro,^ 
Quid, quod Atticus nullani epistulam edidit, quae post has Idus De- 
cembres data sit?* Noime revera Ciceronem hoc die perspexisse vo- 
luntatem Octavii et inde tam gravibus verbis apud Atticum accusasse 
credemus, ut imprudentis atque audacis esset haec Octavio florente per- 
vulgare?^ Nam quod Cicero in epistulis ad alios datis et publice in 
orationibus Octaviuin laudibus omare pergit, id non ex animi sententia 
profectum est, sed eo spectat, ut eam ad bonorum quos dicit partes 
trahat avocetque ab Antonii coniunctione, quam sibi, omnibus bonis, rei 
publicae exitio futuram pxitabat. Itaque quod Ciceronem arroganter 

») cf. Drumann I. pag. 359 not. 97, 362 Jiot. 14, 369 not. 62. IV. 374. 
^) cf. Drumann I. 370. IV. 374. 

•) cf. etiam ad Att. XVI. 14. I, 2: „Valde tibi assentior, si multum possit 
Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri, quam in Telluris, atque 
id contra Brutum fore . .; sed in isto iuvene, quamquam animi satis, auctoritatis 
parum est." 

*) Omnium extremam 'XVI. 15) paulo post V. Id. Dec. missam loh. de Gniber 
docet, pag. 32. 

*) Eodem modo Asinius Pollio in „Historii8" suis evitasse videtur ut ,periculosae 
plenum opus aleae^ bellum civile quod erat inter Octavium et Antonium describere. 
cf. Teuffel. 1. c. pag. 383. 



31 



iecisse ferunt* laudandum adulesceniem, ornandum, tollendiim prorsus ex 
eius animo dictum est. Unde autem apertae inimicitiae Tulli et Octavi 
initium ceperint cognosci arbitror e Suetoni verbis haec memoriae tra- 
dentis: (vit. Octavii 26) Consulatum vicesimo anno invasU (Octavius) ad- 
motis hostititer ad urbem legionibus, missisque, qui sibi nomine exercitus 
deposcerent; cum quidem cunctante senatu Cornelius centurio princeps 
teyationis reiecto saguto ostendens gladii capulum non dubitasset in curia 
dicere: hic faciet, si vos non feceritis. Ad hanc rein Plancus respicit, 
quum dicit (ad &m. X. 24. 4): neque ille (Caesar) intermisit affirmare 
se sine mora venire, quum interim aversum iltam ab hac cogitaiione ad 
alia consilia video se contuiisse et § 6: Quae mens eum, aut quorum 
consitia, a tanta gtoria, sibi vero etiam necessaria ac salutari, avocarit 
et ad cogitationem consutatus bimestris summo cum terrore hominum et 
insutsa cum efflagitatione transtulerit, exputare non possum, Inscriptunj 
est epistulae unde haec desumpta sunt V. Kal. Sext, (711) ex castris 
(ad Isaram flumen^), apparet autem e verbis insulsa cum efflagitatione 
Plancum, dum haec scripserit non solum de Octavi consiUo, sed etiam 
de audacia instructum fiiisse, qua legati eius Romae usi essent. Quoniam 
vero tabellario ad hoc iter conficiendum non minus quatuordecim* diebus 
opus erat, pridie Idus Quinctiles, vel paulo antea Octaviani legatos tam 
atrociter in curia egisse coUigimus. Quam ad ratiocinatiouem aptissinmm 
est, quod in hoc corpus nulla Ciceronis epistula recepta est, quae hunc 
terminum transgrediatur. Nam si tempus earum epistularum, quae ex- 
tremae sunt, componimus, datae sunt: 

Planco X. 22. ineunte m. Quinct. cr. a. d. V. Id.* 

Furnio X. 24. exeunte m. lunio sive ineunte Quinct. 

Appio X. 29. pridie Non. Quinct. 

D. Bruto XI. 15. cr. a. d. V. Id. Quinct. (cf. Nake. lahrb. pag. 660). 

Matio XI. 27. V. Kal. lun. 

C. Cassio XII. 10. paulo post pridie Kal. Quinct. 

Cornificio XU. 30. exeunte iii. Maio. 



») ad fam. XI. 20. 1. 

*) Nake. Progr. pag. 38. 

•) loh. de Gruber. 1. c. pag. 35 et Nake. Progr. pag. 7 quindecim fere dlebus 
epistulas Boma in Planci castra perlatas esse docent. 

*) post Planci et Bruti coniunctionem cr. a. d. XI. Kal. Quinct. factam (cf. Nake 
lahrb. pag. 663). 



32 



Planci X. 24. a. d. V. Kal. Sext. 

Pollioiiis X. 32. 33. ineunte niense lunio. 

Apparet igitur fere oumes epistulas proxime accedere ad Idus 
Quinctiles, sed hoc terniino quasi recisas esse, unam quae post hunc 
terminum data est (X. 34) non Ciceronis esse sed Planci. 

Itaque, si verum est Ciceronem pate&ctis Octaviani consiliis simul 
cum summa sua desperatione odium, quod procul dubio maximum in 
illum suscepisset, litteris ad eos datis, qui eandem causam sequerentur, 
commendasse, haec causa est, cur nullae huius temporis editae sint. 
Quamquam non ignoramus esse inter epistulas ad M. Brutum (I. 18), 
quae V. Kal. Sextiles data contra hanc regulam &cere videatur, quam 
Tironem sibi imposuisse statuimus. Neque est per se, cur miremur unam 
epistulam, quum innocenter et sine ira conscripta esset, quamquam post 
illum terminnm data esset, in volumina receptam esse. Quid vero, quod 
eandem hanc epistulam et proximam (17), quam eodem fere tempore 
datam esse credideris, Nipperdeius et Schmidtius — ut silentio omittam 
Anglos criticos, qm omnes duonrai horinn librorum epistnlas snbditivas 
esse voluerunt — tantopere et a Ciceronis et Bruti dicendi atqne sen- 
tiendi ratione et a temporibus, quae tunc erant, abhorrere consentinnt, 
ut dnas has epistulas ex eo iudicio exdpiant, quo reliquas ad M. Brutum 
gonuinas esse statuernnt, atque hic quidem maximam partem luculen- 
tissime demonstravit? Nam quum in ea commentatione, quam de epi- 
stulis et a Cassio et ad Cassium datis Brutinas has epistulas extremis 
quinque libri primi exceptis cum Cassi atque, ubi par erat, cum aliorum 
aequalium epistulis quam accuratissime confeiTot, tempus quo singidae 
datae sint, sagaciter definivit docuitque gravissimas offensiones quas 
cvitici Angli in his epistidis sibi invenisae visi sint, a C. Fr. Hermanno 
in medio rehctas, dummodo recta corrigendi ratio adhibeatur, irritas 
evadere atque evanescere. Reliquarum epistularum priores tres genuinos 
sibi videri, extremas spurias satis habuit indicasse. Atque haec sententia 
eis, quae de termino atque fino oninibus epistuhs Tironianae editionis 
commuui disputavimus, comprobatur atque illustratui*. Recte enim Nipper- 
deio auctore eandem omnium epistularum conditiouem fiiisse negat et 
quum hon)ines docti prioris aetatis cunctas epistulas aut genuinas aut 
spurias esse affirmassent, mediam viam ingressus est, qua mia ad tinem 
pervenire possumus. Etenim quomodo factimi sit, ut quis epistulas e 
suo ingenio fictas adderet, £acillime intelligitur, postquam cognovimus 



33 



Tironein Brutinas epistulas non ad finem omnes edidisse. In eo tantum 
Schmidtium errasse censeo, quod epistulas I. 15 et 16 spuriis non ad- 
numeravit. Nec profecto ob eam rem etiam has epistulas in dubium 
vocaverim , quia ita comparatae sunt , ut post Idus Quinctiles anni 7 1 1 
datas esse cogitandum sit (etsi hoc iudicio nostro aUquantum subvenit), 
sed aliae causae accedunt, quas longum est hoc loco explicare. Verum 
ut summam nostri iudicii adumbremus, videntur quatuor hae epistulae* 
et epistula illa ad Octavium, quam Pseudo-Ciceronis esse omnes con- 
sentiunt, conscriptae esse ab homine quodam docto proximo ab illis tem- 
poribus, ne dicam eorum participe, qui, quum eas epistulas desideraret, 
quibus appareret, quo animo Cicero salutis suae et rei pubUcae ruinam 
tuUsset, quae tunc eius cogitationes , quae contentiones fuissent, quae 
apud Brutum existimatio, damnum quodammodo explere conaretur. Cog- 
nosci autem fraudem non tam aut falsarii inscitia dicendi rationis, 
qua Cicero in epistulis usus est — quamquam Brutum prorsus eodem 
modo loquentem facit — aut gravioribus peccatis, quae contra historiam 
pugnent, quam manifesto studio talium epistularum componendarum, 
quibus legentium aures quam maxime delectentur. Hoc scilicet studio 
ductus, rem ita instituit, ut et Ciceronem ct Bnitum de rebus. ab utroque 
gestis et quodammodo de locis communibus in utramque partem dis- 
putantes faceret, quasi vero tunc temporis, quum salus rei pubUcae 
summo in discrimine erat, eo animo fiiissent, ut declamatioues conscribe- 
rent, quas ex umbraculo otioque rhetoris cuiusdam neque vero e castris 
atque e forensi strepitu profectas esse credcres. Satis autem perspicuum 
est rhetorem illum sibi proposuisse, epistula 1 5 de honoribus et de poenis 
ita disserere, ut simul Ciceronis ratio excusaretur,^ epistula 16 incon- 
stantiam Ciceronis componere cum invicto Bmti animo, epistula 17 
Ciceronis imperitiam atque ambitionem in rebus publicis tractandis 
Brutum apud Atticum accusantem^ facere. 



■) Primas duas paragraphos epistulae I. 15, quibus absoluta epistula commendatitia 
efiicitur, dubito num ex hoc iudicio excipiam. 

*) vide modo § 3: Venio nunc „longo sane intervallo" ad „quandam epistulam," 
qua multa mihi tribuens unum reprehendebas, quod in honoribus decernendis essem 
nimius et tamquam prodigus. § 10 : Satls multa de honoribus : nunc de poena pauca 
dicenda sunt. § 11. Habes rationem mearum sententiarum de hoc genere dumtaxat 
honoris et poenae; nam, de ceteris rebus quid senserim quidque censuerim, audisse 
te arbitror. Sed haec quidem non ita necessaria: illud valde necessarium, Brute, 
te in Italiam cum exercitu venire, quam primum. 

') cf. § 1. „Scribis mihi mirari Ciceronem, quod nihil significem unquam de suis 

3 



34 



Suminuin auxilium ad eam sententiam refiitandaia, tamquam edita^ 
fuissent praeter eas epistulas, quae in XVI his libris exstant, aliae ad 
eosdem datae, supra inde quaesivimus, quod quos locos antiqui scriptores 
ex epistulis eisdem inscriptis afferunt, quorum epistulae etsi paucae in 
hoc corpore leguntur, eidem loci inter has reperiri solent. Neque vero 
illa occasione celavimus, esse tamen, de quibus hoc non valeat. De his 
nunc videndum est. 

Atque primum quidem uni epistulae ad Caesarem, uni ad Pompeium 
datae (V, 7 et VII, 5) nihil nos tribuisse, nemo improbaverit : neque 
enim eas excerpla e singularibus corporibus derivata, neque solas a Tirone 
repertas atque editas esse quisquam dicere voluerit. Tenemus igitur eas 
consulto, atque illam quidem de causa satis perspicua, segregatas esse a 
numero reliquarum tres minimum et quatuor libros efficientium. Diffir 
cilius cst iudicium ferre de loco illo, quo Noniupa verba ut ex epistula 
ad Ca(onem hausta afterre vidimus,* quae in hoc cqrpore non exstant. 
Quid enim hoc loco facieinus? Tres, quantum, video, exphcationes cogi- 
tari possunt: aut in altero quodam libro eiusdem huius corporis, nunc 
deperdito, seiunctas fuisse ab epistuUs Ubri XV. (3 --6.) alias ad.eundem 
Catonem missas, sicut epistulas ad Cassium bipertitas esse vidimus, aut 
excidisse unam illam epistulam e Ubro XV, aut Nonium in loco afferendo 
errasse. Quarum ratiorium prima nuUam habet probabiUtatem, neque 
enim causa divisionis erat, quoniam omnes epistulae ad Catpnem ante 
annum 709, quo anno mortem sibi conscivit, necessario datae sunt; altera 
ratio per se non credibiUs est,^ tertia vero satis credibiUs, si meminerimus, 
quam negUgenter Nonius in locis afferendis egerit.^ 

Falsa opinione nitij videtur H. KeiUus, quum locum corruptum: 
Calvus alibi ad uxorem: prima epistula videtur in via delita, qui est in 
Diomede (pag. 376, 1) ita restituere conatur, tamquam desumpta sint 
haec verba e Utteris non a Calvo, sed a Cicerone ad Terentiam uxorem 
datis, quae ad nostram aetatem non pervenerint. Etenim, si non casu 
quodam unam iUam epistulam, complures vel totum Ubrum ad Terentiam 



actis: quoniam me flagitas, coactu tuo scribam, quae sentio .... quaedam mihi 
videtur, quid dicam? „imperite" . . an „ambitiose" fecisse." e. q. s. 

') pag. 438. 33. „M. Tullius ad Catonem: nec idcirco mihi desiderandam esse 
dignitatem meam, quod cam multi impugnarint, sed eo magis recolendam, quod 
plures desiderarint." 

*) quamquam ep. IX. 29 in cod. Harlei. II. excidit. cf. Rtthl, Rh. Mus. XXX. 29. 

') Undo revera hic locus desumptus sit vix poterit indagari. 



35 



perisse statuendum esset. Nunc vero praieter epistulas libii XIV. ullas 
unquam fuisse editas non probabile est, primum quia hic liber tam tenuis 
est, ut aliae epistulae ad eandem datae, si quae praesto fiiissent, procul 
dubio in eundem receptae essent, ueque eum mutilatum esse inde cogno- 
scitur, qtiod in eo epistulae vel remotiorum annorum (696) servatae sunt, 
et quae extremae sunt, revera omnium ultimae datae esse videntur. Nam 
epistiilae 24, 23, 2^ anno 707 Brundisio, epistula 20 iam de Venusino 
a Tullio domum redeunte missae sunt, postea vero epistulas ad uxorem 
dedisse non putandus est, quippe cui et occasio et animus deesset: primum 
enim una erant, sed iam proximo anno Cicero eam dimisit,* quam etiam 
extremis his epistulis tam inhumane tractavit, ut non nisi invitum eum, 
quae maxime necessaria erant, culn ea communicasse appareat. 

Restat, ut dc epistula quadam quaei-amus, quam loh. Saresberiensis 
huhc in modum affert (Ed. Masson. in magna bibl. patr. Coloniae 1622 
XV, ep. 1 79 pag. 558) : „Licet autem omnino sileas, te tamen, ut Cicero 
\\\ epistula ad Tironem de amico sCribit, utique et in omnibus habeo 
excusatum, ponens, si quando distul6ris ab' officio, tibi opportunitatem 
defiiisse, non animum." Quae verba; quum in libro XVI. epistularum 
ad fam. non reperiantur, prorsus incerta ac dubiae fidei esse Orellius^ 
recte monet. Plures enim epistulas a Cicerone ad Tironem datas unquam 
pervulgatas fuisse idcirco negamus, quia hic libellus tenuissimus est, quia 
epistulas inde ab atitio 700 (epp. 10. 13 — 16) usque ad exeuntem annum 
710 (ep. 25) datas contihet, quia epistulae a Q. Cicerone missae seriem 
tenninant, unde libriim inUegrum esiie colligrmus. Ceterum praeter eas 
epistulas, quas etiam nos possidemus, homines ddctos mediae aetatis 
nullas novisse, ubi vero libros ai Catvum, ad filium, ad alios, qui nunc 
non exstant afiferant, notitiam ab antiquis scriptoribus petivisse satis 
constat.^ 

Eis, quae modo disputavimus coni^robatum' esse censeo, quofl supra 
posuimus, epistulas ad fam. constare ex eis epistulis, quae singulae fines 
unius hbri non excedant. Atque his fortasse adnumerandas esse epistulas 
ad Caerelliam, ad Hostilium, ad Metellum, ad Titinium, ad G6rgiam, ad 
Herodem, ad Pelopem iam monuimuB. 



') cf. ep. ad fam. IV. 14. 2 et Drumannum IV. pag. 691. 

») hist. crit. efip. TiilH ad fam. pag. VIH. 

») cf. Orelli 1. c. Detlefsen, N. Jahrb. f. Phil. 1863 vol. 87. pag. 553. s^q^. Hofmann 
„Der critische Apparat zii Ciceros Briefen an Atticus geprtift." Berlln 1863. pag. 3. 

3* 



1 



36 



Reliquas epistulas, de quibus meinoriae traditum est, siugularia 
corpora effecisse cognoscitur ex ea, qua apud antiquos scriptores atferun- 
tur, i^atione, neque vero aut quot singularum libri, aut quomodo dispositae 
fuerint, per se intelligitur. De utroque una videndum est. Neque eandem 
omnibus illis corporibus formam fuisse exemplis epistulanim ad Quintum 
fratrem et ad M. Brutum docemur. Nam illamm ab anno 691 usque 
ad annum 700 pei*tinentium tres^ libri sunt, in quos unius Tulli epistulae 
atque hae quidem suo ordine receptae sunt; harum novem minimum 
libros fuisse Nonius (pag. 421. 29) testis est, qiiorum quosdam epistulas 
mensium Mai, luni, Quinctilis anni 7 1 1 continentes ita comparatas esse 
vidimus, ut epistulae a Cicerone et a Bruto datae locos fere alternent. 
Quoniam vero locus ille, quem Nonius ut ex libro nono petitum affert, 
in eo libro legitur, qui nunc primus est, et quum hunc extremas epistulas 
Brutinas continere cognoverimus, librum nonum extremimi eundem illius 
corporis fuisse pro certo habemus. Mirum autem accidit, quod et in 
hbris ad Qainhnn fratrem et in Brutinis foliis archetypi codicis in 
alienum locimi delatis pristinus epistularum ordo male turbatus est, quod 
vitium et Theodorus Mommsen^ et Carolus Fr. Hermannus,*^ quo sunt 
mentis acumine, perspexerunt et removerunt. Atque pauca, quae hic 
quidem imperfecta reUquit, Schmidtius correxit, eumque ordinem in ex- 
tremo suo Kbello constituit (pag. 55), quem maximam ad partem poteris 
prorsus approbare. Cuius ratiocinationem si sequimur, videntur sanc 
primo quidem obtutu sine ratione dispositae esse epistulae, (xuarum, si 
ad tempus respicimus, hic ordo debuit esse: II, 5et3.* 1.2. 4. 6. 7. 
I, 1. 3. 3^5 5. 2. 4. 6. 7 (?). 8 (?). 11. 10. 9 (?). 12. 13. Attamen 
fere omnia optime se habent, Schmidtique rationem mirum in modum 
comprobant. Etenim si respicimus ordinem, quo epistulae a Cicerone 
datae sint, sic sese excipiunt: II, 1. 4. 6. 7. I, 3. 3**. 5. 2. 8 (?). 10. 
9 (?). 12, quo ordine acceptae, sic: 11, 5 et 3. I, 4. 6. 7 (?). 11. 13, 



') Plures unquam editas fuisse Hofmannum (Ausgew. Briefe I. pag. VII.) iure 
negare censeo. 

») Zeitschr. f. Alt.-Wiss. 1844. Nr. 75 sqq. et 1845 Nr. 98 sqq. 

») Abhandl. der Gottinger Gesellsch. d. Wissensch. 1847. pag. 167 - 169. 

*) Ep. n. 3 cum ep. 5 eiusmodi coniungenda est, ut ep. 5 usque ad verba : „hoc 
magis doleo Asiam priorem," ep. 3 posteriorem epistulae partem efticiant. 

^) Sic significat Schmidtius (pag. 44, 45) eam epistulam, quam inde a vocibus 
„Consules duos" (ep. I. 3. § 4) usque ad eiusdem paragraphi verba „persequitur et 
Caesar" pertinere sagaciter exposuit. 



&7 



iloscribitur autem hoc ordiiie quasi accurata imagine temporis ratio, quo 
Cicero epistulas et misit et missas accepit. 

Postquam enim Tiro primum exemplum epistulae II, L eodem tem- 
pore, quo a Cicerone data est h. e. (inler a. d. XI IL Kal. Apriles e() 
a. d. VII. Id. Aprii, tum deinceps II, 2 a. d. III. Id. April. mane, 
II, 4 pridie Id. April. mano datas in volumina recepit, tradita est Ciceroni 
ep. II. (5 et 3) Kal. April. a Bruto Dyrrhachio data. Undecimo enim 
die, ut par erat,* hoc est a. d. XI. Id. April. periata est. Haec et quae 
proxime facta sunt Cicero ipse tradit epistula II, 4 (§ 1): Dalis mane 
a. d. III, Id. AprU. Scaplio HUeris eodem die lnas accepi Kal. April. 
Dyrrhachio datas vesperi: itaque mane prid, Id. Aprii, quum a Scaptio 
cerlior factus essem non esse eos profectos , quibus pridie dederam , el 
stalim ire, hoc paultutum exaravi ipsa in turba matuliuae salulalioui.s. 
Accepit igitur epistulam II. (5 et 3) post datam II, 2, ante datam U, -!. 
Atque eodem ordine Tiro eas describendas curavit. Nam hanc sodom 
totius opistulae (5 et 3) fuisse, quam nunc tonot altera pars (ep. 3) 
in promptu est. Epistulam 4 recte sequitur 6 (= 11, 4 inde a § 4) 
aut prid. Id. April, vesperi aut Id. Apr. mane , et 7. a. d. XVI. Kal. 
Mai. datae. 

His epistulis, quae procul dubio oxtromao hbri VIH. ad 91. Brutum 
erant, proximae sunt primae libri olim noni nunc primi. De opistula 
I, 1 quidom iudicium non satis certum est. Ponit sane C. Fr. Hei*maiuius 
(1. c. pag. lt)7 — 169) diem XII. Kal. Maias a Cicerone non secundae, 
a quo abiudicandus est, sed primae huic epistulac adscriptum, a hbrario 
vQro, qui opistulam 2 propter verba: „Scripta et obsignata iaui epislula 
mihi reddilae sunt a te ptenae rerum uovarum.** appendicem primae esse 
putaverit, ad secundam epistulam extremam transscriptum esse. Quam 
rationem Schmidtius recipit, praeterquam quod pro XII. K. Maias 
XV. K. Maias scriptum fuisse persuasum habet. Non nego hoc fero 
temporc primam epistulam posse datam esse, quamquam ipsius vcrba 
nullam ansam jmiebent, unde in temporc definiendo in'oficisci possis: 
totam hanc difficultatis expediendae rationem improbo. Nam etiamsi 
Ubrario illi tantum licentiae tribuamus, tamon monendum est epistulam 
I, 1 osse commondatitiam, commendatitiis autom epistuhs diem adscribcro 
contra morem Romanorum fiiisse. Ita enim non dubito statuere, quia e 



') cf. Schmidt. 1. c. pag. 11. 



.38 



Hi.*^ epistulis huius argumenti* ne uni quidem dies adscriptus traditur. 
Atque causa cur id omiserint bene intelligitur : volebant cnim eum, qui 
commendabatur, ea epistula, quam ipse a patrono tradendam accepisset, 
quolibet tempore uti posse, — qui mos valde se commendat. 

Itaque quo die epistula I, 1 data sit cognitum non habemus, poui- 
mus autem ex ratione, qua has epistulas dispositas esse volumus, traditam 
eam esse Tullio post ep. II, 6 et ante ep. I, 2 vel I, 3 datas. Alterum 
hoc dubium est, quia epistula 11, 2 praeter exspectationem huiic locum 
tenet ante epistulas I, 3. 3''. 5. a. d. X. Kal. Mai., a. d. V., a. d. III. 
Non. Mai. ab eodem Cicerone datas, quum ipsa paulo ante Id. Mai. 
missa sit.^ Transposita igitur una hac epistula, quam post cpistulam 5 
coUocatam fiiisse volumus, ordo restitutus est: recte enim factum est, 
quod epistulae l. 3. 3^. 5. 2 omnes ante Id. Maias missae, locum tenent 
ante Bruti epistulas 4 et 6 Id. Mai. et a. d. XIV. Kal. lun. Dyrrhachio 
datas. Epistulas I, 7 et 8 praetermittimus, quum nihil contineant, unde 
quo tempore datae sint cognosci possit. Certius iudicium est de epistulis 
9. 10. 11. 12., nam quum Vetus Antistius, qui Ciceroni epistula 11 com- 
mendatur, Romae esset, quum hic epistulam 9 scripsit (§ 3 . . iis litleris, 
quas Veteri nostro cogitabam dare.)^ epistulam 11 ante epistulam 9 et 
datam et acceptam esse in promptu est. Epistulam 1 2 autem post 9 datam 
esse inde cognoscitur, quod Veteri ad Brutum redituro tradita est (§ 1 
Veterem nostrum ad te sine iitteris meis venire nolui.) Quod vero 
Schmidtius epistulam I, 10 scriptam esse opinatur, antequam Vetus Ro- 
mam pervenerit, quia in ea omnino non commemoratur, vereor ne huic 
argimientationi nihil tribuendum sit. Itaque epistularum I, 9 — 12 ordo 
sive hic: 10. 11.9. 12 sive hic est: 11. 9. 10. 12, certe non is est, quem 
in libris traditum vidimus. Quod ne quis miretur, vel etiam contra 
nostram sententiam &cere dicat, monendum est Tironis consihum noii 
fuisse certum hunc epistularum ordinem diligenter servare atque ante 
oculos ponere, sed, quum epistulas eo tempore, quo ei a Cicerone 
committebantur, statim in volimiina recipere soleret, factum esse, ut 



•) cf. Ub. XIII, 1-79. U, 6. 14. (III, 1.) V, 5. VI, 9. VII, 5. 21. IX, 13. XI, 17. 
2-2. XII, 21. 26. 27. 29. ad Att. XVI, 16 A— F. ad Brut I, l. 7. 8. 11. 

*) Dies „XII. K. Maias" huic epistulac adscriptus aut ex arbitrio librarii cuius- 
dam originem ducere aut casu quodam aliunde huc migrasse putandus est. Atque 
alterum hoc quodammodo se coinmendat, quum in proxima epistula idem hic dies 
suo loco legatur (ep. III, 2.), unde in marginem adscriptus facile potuit in alienum 
locum deferri. 



39 



epistulae plerumque recte sese exciperent, secl accidisse etiam, ut duae 
vel trcs, quas eodem tempore acciperet inverso ordine describerentur. 
Hoc dictum puta etiam de epistulis I, 13. 14. Nam recte quidem ep. 12 
medio mense lunio a Cicerone data ante epistulam 13 legitur, quam 
Brutus Kal. Quinct. Dyrrhachio misit. Sed quum haec undecimo die, 
h. e. V. Id. Quinct., quo die Cicero epistulam 14 scripsit, nondmn perlata 
sit — neque enim verba paragraphi primae: Breves liUerae tuae, hreves 
dico? immo nullae: tribus ne versiculis his temporibus Brutus ad me? 
ad epistulam 13 referri possunt — debet pOst epistulam 14 coUocata 
esse. Sumamus igitur epistulam 13 Ciceroni paulo post traditam esse, 
quam epistulam 1 4 misit, Tironem autem eas simul describendas accepisse 
atque inverso ordine in volumina recepisse. 

Denique, quum duodeviginti epistulae Ae quarum tempore satis 
constat ita dispositae sint, ut quindecim prorsus eum ordinem servent, 
quo Cicero eas et dedit et missas accepit, una (I, 2) vehementiiis, duae 
pauUulum (I, 10. 13) recedaut, dubitari non potest, quin Tiro hanc in 
epistulis colligendis rationem secutus sit, ut epistulas ipso illo tempore, 
quo Cicero uuam quamque et dedit et accepit, in volumina referret. 

Quanto autem in errore slht, qui etiaiii has epistulas excerpta esse 
velint,* facile intelligetur, quum de integritate duorum horum librorum 
quaesiverimus. Respicit enim ep. II. 4 et ad epistulam U, 2 et ad 11. 
(5 et 3) |cf. II, 4 I 1 Datis mane a. d, Id. ApriL Scaptio litteris (= 11, 2) 
eodem die tuas dccepi Kah April. datas (= II, h et i) e. q. s.|, atque 
etiam ep. 11, 6 i-^scripta est ad 11. (5 et 3), cf. § 3 Quod scrtbis te dd 
Terentiam uxorem scripsisse, ut ne prius ederent ea, quae ijesta a Cassio 
essent . . et II. (5 et 3) § 3 ego iscripsi ad Terentiam sororem, ne prius 
ederent hoc, quod optime ac felicissime gessit Cassius . . sive U, 6 § 4 
quod egere^ te duabus ne cessariis rebus dicis, supplemento et pecunia . . . 
et n. (5 et 3) § 5: Duabus rebus egemus, Cicero^ pecunia et supple- 
mento . . Neque inter epistulas II, 1 et II, 2 et inter 11, 6 et II, 7, 
quarum illae quidem octo dies, hae non plus tribus diebus distant, alias 
intercessisse credibile est, quum nihil sit, quod desideremus aut quod 
explicatione egeat. Alteiius igitur huius libri epistulae integrae sunt. 

E conspectu sfcutem epistularum prioris Kbri eximendae sunt epi- 

*) Teuffel 1. c. pag. 279. 3. „Dass sie eine Auswalil aus der grOsseren Sammlung 
sind, macht das Citat bei Non. Marc. pag. 286 (ep. ad Brut. IX. = ad Brut. I, 1.) 
wahrscheiniich." 



40 



stulao commeudatitiae 1. 7. 8. 11, quae ita in uno hoc argumento ver- 
santur, ut reliquarum rationem omnino nullam habeant. Etiam epistula 
I, 1 non habet ad quam rescripta sit, sed septimo die post epistulam 
U, 7 a Cicerone data est, quum ipsc nuUam a Bruto missam acceperit 
(cf. § 3 Me velim de tuis rebus consiliisque facias diligeniissiwe ceriiorem . .). 
Quatuor diebus intermissis Cicero epistulam I, 3, duodecimo die post 
hanc epistulam I, 3\ perendie huius diei epistulam 1, o sua sponte misit, 
neque enim ullas Bruti Utteras commemorat, ad quas rescriptae essc 
videantur. Contra epistulae I, 1 prima verba: Scripta et obsignata iam 
epistula litterae mihi redditae sunl a te ptenae rerum novarum testimonio 
sunt perisse Bruti et fortasse etiam Ciceronis epistulam quandam, quam- 
quam cogitari potest hunc accepta Bruti epistula alteras has tantum 
dedisse Utteras, priores iam scriptas atque obsignatas utpote temporibus 
mutatis supervacaneas retinuisse. Epistulam I, 4 Brutus ad epistulas 
I, 3 et I, 3^. (cf. Schmidt. pag. 45. 46), epistulam I, 6, ut cx paragrapho 
prima elucet, ad epistulam I, 5 rescripsit. Epistulam I, 9 autem quodam- 
modo ad epistulam I, 11 respicere, qua Vetus Antistius commendatur, 
indo apparere iam vidimus, quod in illa huius ut Romae versantis mentio 
iit. Atque qumii prima verba epistulae 10 Nullas adhuc a te litteras 
hal)emus, quae declarent te coguila senatus auctoritate in Italiam addu- 
cere exercilum . . Ciceronem circa a. d. VIII. Id. lun. iam diutius 
Bruti Utteras exspectasse doceant, indicio nobis sunt emii post epistulam 
I, 6 extremis mensis lun. diebus datam, alteram tunc non accepisse. 
Quod quidem comprobatur epistula ad fiim. XI, 25, qua a. d. XIV. Kal. 
Quinct. data hunc in modum queritur: I)e Bruto . . nihit adhuc certi. 
Proxima vero epistula I, 12 rescripta est ad Bruti htteras quasdam, quac 
ad nostram aetatem non pervenerunt, quas quidem quum breves, immo 
nuUne, Iribus versiculis uon ampliores fuerint, Tiro consulto retinuisse 
putandus est. Has autem Bi*uti litteras post diuturnum silentium primas 
fuisse ex indignatione cognosci censeo, qua Cicero eas tam breves fuisse 

4 

queritur: eo graviores scilicet atque uberiores futuras esse speravit, quo 
diutius eas exspectaverat. Deuique, ut summam huius quaestionis com- 
prehendam, desideratur uua epistula a Bruto, nescio au una a Ciceroue, 
utraque ante epistulam I, *2 scripta* et si pusillam illam, quae fere nuUa 
fuisse dicitur adnumerare velis, una ante epistulam I, 1 3 a Bruto data. 



') Quoniam ct eadem haec epistula I, '2 magis ab epistularum ordinc recedit et 
in proximis cpistulis I, 3 et I, 3'* vcstigia pcrturbationis manifesta sunt foliis codicis 



41 



Quae quum ita sint epistulas Brutiuas nou solum eodem ordine, 
quo Cicero eas et dedit et missas accepit, sed etiam integi'as editas esse 
in universum statuere non dubito. ^ 

Neque inopinatum hoc nobis evasit, quod potius cum ea sententia 
prorsus congruit, quam de origine et de prima conditione collectionis 
Tironianae proposuimus. Itaque id quod exemplis epistularum ad fami- 
liares, ad Quintum fratrem, ad M. Brutmii exploratum est, eodem modo 
in perditis libris valuisse putandmn est, ita ut qui epistulas ante medium 
annum 710 datas continuerint alia ratione compositi fuerint, quam qui 
epistulas inde ab hoc termino datas. 

Atque paulo accuratius licebit de conditione singulorum horum 
corporum disserere, quum testimonia antiquorum scriptorum ratiocinatio- 
nibus nostris quodammodo subveniant. . 

Epistularum ad Pompeium Nonius (pag. 293. 37) librum IV. afFert, 
neque ita multo plures editas fuisse nescio an liceat inde colligere 
— siquidem etiam hae epistulae sicut Quinti fratris secundum temporis 
rationem dispositae erant — quod epistula illa e libro IV. desumptaet 
singulari quodam casu etiam in epistulis ad Atticum.(VIII, 11. D) ser- 
vata a. d. IIL Kal. Mart. anni 705 data est, postea autem plures epistulae 
a Cicerone ad eum datae esse nequeunt; nam ipse mense lunio eiusdem 
anni ad Pompeimn profectus est, hic vero a. d. V. Id. Sext. apud Phar- 
salum victus praeceps in Aegyptum fiigit ibique trucidatus est. Etiam 
Pompei epistulas ad Ciceronem missas* editas faisse nemo testatur. 

Epistulas a Cicerone ad Caesarem datas seiunctas faisse ab eis, 
quas Cicero ab eodem missas accepit ea ratione cognoscitur, qua utrum- 
que corpus ab antiquis gi-ammaticis atfertur. Nam illarum Nonius tres 
hbros duodecies commemorat, haiami Philargyrius tertium librum (ad 
Verg. Georg. III. 204 Esseda vehicuU vel currus genus, quo solili sunl 
pwjnare Galli, Caesar testis est libro ad Ciceronem III: ,,Multa milia 
equitum atque essedariorum habel,'*\ Charisius- I. pag. 126. 11 incertum 
quendam affert. 



archctypi transpositis atquc clapsis alia in alicnum locum dclata alia intcrcisa cssc 
uon inepte mihi vidcor opinari. 

•) practer eas, qui sunt ad Att. YIJI, 11. A. C. ct 12. A — D. 

*) Charisius haec dicit: „Itaquc Cacsar cpistularum ad Ciceronem: ncque, inquit, 
pro cauto e. q. s." Qua in rc cum Nakeo (hist. crit. 11. not. 26) facio, qui numcri 
alicuius signum librum indicans post ,Ciceronem* intercidissc arhitratur. cf. ctiam 
Sueton. vit. Caes. 56. 



42 



Quod vero Noiiius librfnv I, ad Caesarem octo, libros II. et UI. 
binis locis, pliires imsquam in suum usum convertit, tres omnino li1)ros 
fuisse facile crecliderim. 

Vei*um nolumus hoc loco reticere dubitari passe uti%m mutuac 
Ciceronis et Caesaris epistulae ab eodem Tirone an ab eis editac sint, 
(luos ceteras luli epistulas, ad C. Oppium dico, ad Balbum, ad alios 
datas, in vulgus edidisse consfeat.* Si alterum hoc verum est, melitis 
etiam intelligitur, quomodo iactum sit, ut tres illae epistnlae (ad fam. 
Vn, 5. Xin, 15. 16), utpote in collcctione luliana praetermissae, in corpus 
cpistularum ad fam. reciperentur. 

Epistulamm ad Calvum,- quum Priscianus (II. pag. 492. 12) 
librum I. afferat, minimum duos libros vulgatos ftiisse manifestum est. 
Ab his nimirum segregatae erant Calvi ipsius, de quibus Tacit. dial. 18 
agitur: legistis el Calvi el Bruti ad Ciceronem missas epislulas. 

Epistularum ad Axium-* Nonius (pag. 509. 20) librum I. citat, 
fortasse autem plus duo libros ad eundem exstitisse coucludere licet e 
Frontonis ep. ad Anton. 11, 5: unum (librum) ad Axium describi iubebis. 
Num etiam ipsius Axi epistulae editae fuerint, nou li(iuet. 

Haec igitur corpora, de quibus modo egimus, nuUas epistulas coii- 
tinebant, nisi ante datas, quam Tiro consilium epistularum colligendanim 
atque edendarum cepit, qua re factum est, ut alio volumine componeret 
quascunque Cicero ad unum quemque horum virorum dedit, alio eas, si 
quidem omniuo editae sunt, quas ab eisdem accepit. 

lam videndum est de eis epistulis amissis, quae partim let ante et 
post, partim cunctae post hunc, quem statuimus terminum a Ciceroue 
et datae et acceptae sunt. Atque hae quidem paucis possunt absolvi, 
quum praeter epistulas ad Octavium et ad Cornelium Nepotem nuUae 
commemorentur, quas iure huc referas. Cum Octavio vero post Caesarem 
occisum per litteras agere coepit, quum hic puer undeviginti annorum ex 
otio, quo ApoUoniae usus erat, excitatus arma capesseret nomine ut rem 
publicam conservaret, re ut patris necem ulcisceretur eiusque consilio i)cr- 



•) cf. Sucton. vit. Caes. 56. „Epistulae quoque cius atl senatum cxstant . . .; 
cxstant et ad Ciceronem, ctiam ad familiares domesticis de rebus." Cjellius XVII, 9. 
.jLibri sunt cpistularum C. Caesaris ad C. Oppium et Balbum Comelium c. q. s." 
Charisius 79. 22 „Caesar ad Pisonem." Sucton. vit. Caes. 73 „ad Licinium Calvum." 
vide alia in Nipperdeyi ed. Caesaris comment. 1847 pag. 7GG sqq. 

>) Calvus anno 708 nou iam vivit. cf. Orelli-Baiteri Onom. TuU. II, pag. 343. 

•) Axi post annum 705 (ad Att.X, U. 2; 13. 2; 15. 4) mentio in eijiistulis nulla tit. 



*3 



sequoretur. Cicero iiiitio mensis Novembris aniii 710 primum litteras sibi 
ab Octavio datas commemorat (ad Att. XVI, 9) et paucis diebus post haec 
potuit scribere (ad Att. XVI, 11. G); derdqne ab Octaviano qitotidie lilterae, 
ul negotium susciperem. Atque quum Nonius librum I. septies decies, 
librum II. novies, librum III. bis' afferat, tres omnino libros fuisse pro 
certo habeo. Valde autem dubium est, num Tiro ausus sit ipsius Octaviani 
epistulas divulgare: certe nusquam earum mentio fit. Ciceronis autem 
epistulas ordine temporis servato editas fiiisse, quum e nostra sententia 
verisimillimum est, tum iragmentis cognoscitui*, quae Nonius memoriae 
tradidit;2 neque vero etiam hamm tempus Idus Quinct. anni 71 1 excessisse 
vix opus est monere. Haec niminmi res rhetori illi occasionem praebuit 
Pseudo - Ciceronis illius ad Octavium epistulae componendae, quod fiicere 
non ausus esset, si ipsius Ciceronis extremo aetatis suae tempore ad Oc- 
tavium datae superstites fuissent. 

Afferunt Macrobius (sat. U, 1. 14) Ubrum 11. epistularum ad Cor- 
neiium Nepotem, Lactantius (Instit. III, 15. 10) litteras quasdam libri 
significatione omissa ab eodem ad Ciceronem missas, alia testimonia de 
his epistuUs non exstant graviora.^ Omnes vero post medium annum 
710 datas esse, neque omnino antea femiHaritatem maiorem inter eos 
fuisse, ni Mlor, inde colligi j)otest, quod duabus tantum epistulis, altera 
(ad Att. XVI, 5. 4) a. d. VII. Id. Quinct., altera (ad Att. XVI, 14. 4) 
medio mense Novembri anni 710 datis, Nepotis mentio fit, atque hoc 
quidem loco ita, ut Cicero profiteatur se quendam eius filium esse omnino 
nescire. Itaque multos mutuarum epistularum libros fuisse negaverim, 
praesertim quum etiam harum •nullae post Id. Quinct. 711 datae esse 
putandae sint. Ordo autem nimirum hic erat, ut Ciceronis et Nepotis 
epistulae, sicut Tironi traditae essent, locum alternarent. 

Eae denique «epistulae, quarum altera pars ante, altera post medium 
annum 710 datae erant, M. Bruti sunt, Hirti, Pansae, Ciceronis fili. 



*) Non. Marcell. ed. Lud. Quicherat 1872 index pag. 669. 

*) Libri I. sunt (pag. 538): „Pridie Non. Febr. (711) cum ad te litteras 
mane dedissem. e. q. s." (pag. 238): „aut ad consules aut ad te aut ad Brutum 
adissent." Consules ilH sunt Hirtius et Pansa, videtur igitur haec cpistula antc 
ineuntem m. Maium data csse, quo uterque pcriit. Libri 11. sunt (pag. 389) 
„8criptum erat equestrc proelium valde secundum c. q. s." quae respiciunt ad pugnam 
apud ^orum Galloriyn a». d. XYII. Ki^l. lun.' commissam; (pag. 344): „Quem 
perisse ita de rc publica mereuteuL contii4^m (Hirtium sive Paasam) dol;eo." 

') cf. Orelli, M. T. (^iceiponis opera; frgg. pag. 968. 



44 



At(iiic harum omniuin cam coiiditionem fiiisse, iit quaecunque post lunium 
mcnsem anni 710 a Ciceronc et clabantur ct accipicbantur, eodem fcre 
numero atque ordine in volmiiina reciperentur, exemplis epistularum ad 
fam. X, XI, Xn, ad M. Bmtum 11,1 I satis comijrobari censeo. Hac 
ratione etiam intelligitur, quomodo tieri potuerit, ut epistularum ad Hir- 
tium totidem libri (Non. p. 450. 3 atfert libiiim nonum) fuerint, quot con- 
iunctarum Ciceronis Brutique cpistulamm , (^uamquam Cicero cum illo 
non ante annum 708 familiaritatc coniunctus fuisse videtur,* atque iam 
exeunte mense Maio anni 711 Hiiiio mortuo litteramm commercio finis 
impositus est. Ne Pansa (luidem ante annum 708 cum Cicerone litteris 
cgisse videtur,2 anno 710 plerumquc una erat Romae, unde consul factus 
non ante medium mensem Martium a. 711 discessit.-* Deftmctus autem 
est mense vix pefacto (a. d. IV. Ral. Mai.) vulnere apud Fomm Gallorum 
accepto. Itaque quum liber HI. ad Pmsam (Non. pag. 92. 21) com- 
mcmoretur, multo plures fnisse non existimo. 

lam vero, (]^uum, (^ua ratione priores horum corporum partes com- 
paratae fueruit, dubium esse possit, unum hoc certo iudicio negare licet, 
dispositas esse etiam hamm epistulas eo ordine servato, quo a Cicerone 
datae et acceptae esscnt. Sed (j[uoniam altera cx parte epistulae Bruti 
ad Ciceronem (j[uidem (Prisc. IX, 7. 38, Quintil. IX, 4. 75, Tac. dial. 18), 
nun^iuam vero harum Hber ahquis ab antiquis scriptoribus atfertur, quo- 
tlammodo etiam hae epistukie cuni Ciceronis epistulis in prioribus ilUs 
libris copulatae fuisse putandae sunt. 

Denique cpistulamm ad filium liber I. (Prisc. p. 428; 498. K.) et 
liber II. (Non. pag. 275. 17) commemorantur. Hic anno G89 natus (ad 
Att. I, 2. 1) 706 in Ponipei castris versabatur (de otf". II, 13. 47), sed 
anno 710 demum dihgentius cum patre htteris videtur egisse,* quo aimo 
Athenis Cratippum Peripateticum audiebat. Ipsius •tih sunt : ad fam. 
XVI, 21. 25 ad Tironem dabie, unde coUigimus etiam epistulas eius ad 
patrem datas, etsi traditum non est, editas fuisse. 

Ciccronis epistulas graece scriptas suum per se volumcn etfecisse 
Nakeus (hist. crit. pag. 10 adn. 21) non sijie probabilitate statuit. Pme- 
terea maius quoddam epistulamm corpus exstitisse, de quo memoriae 



») cf. ad Att. XII, 2. 2, ad fam. IX, 6. i. XVI, 7. 

*) cf. ad fam. VI, 22. 2 ct 3; do proximis temporibus: Orelli, Onomast. Tulli- 
anum pag. 646. — *) cf. Schmidt. 1. c. pag. 29 — 31. 

*) ad Att. XrV, 7. 2; 11. 2; 15. 4; 17. 2; 20. 4; XVI, 15. 



46 



non traditum sit, non ost cur sumamus, quum pleraque saepius et a 
variis scriptoribus commemorata esse videamus. 

Atque omnino restriugendum est eorum iudicium, qui epistulas ad 
fam. sive pro exceiptis habentes, sive pro minore collectione ad tempus 
edita, quam maiores eiusdem argumenti secutae sint, in eiTorem inducti 
sunt, tamquam fiierit copia epistulai^um Tullianarum quae in vulgus 
quondam editae essent, quasi infinita.* 

Rectius, ni fellor, ita in universum statuimus, editas fuisse fere 
omnes epistulas, quas Cicero post medium annum 710 usque ad Idus 
Quinct. 711 et dedisset et accepisset , priorum annorum non ita multos, 
si quanta multitudo scripta sit mente consideramus, neque etiam semper 
eas, quae Ciceroni missae erant. 

Atque Tironem omnes has epistulas — epistulis ad Atticum ex- 
ceptis — edidisse adhuc ut rem, de qua dubitari non possit, tractavimus. 
Quamquam controversiam illam Atticusne an Tiro epistularum editor 
fuisse putandus sit, diu multumcpie agitatam et ne nunc quidem ad linem 
X)erductam esse nemo ignorat. Sed quum res ita se habeat, ut aut quae- 
cunque de origine et prima conditione epistularum ad fam. atque reli- 
quarum disseruimus, falsa sint, aut si non falsa sunt, iudicium de Tirone 
satis constet, nolumus singula quaeque atque minutiora atferre, quao cum 
hac sententia facere videantur, praesertim quum iam ab aliis^ satis 
su[)erque exposita sint. Quum vero TunstaU,-** Manutius,* Diimiannus,^ 
Nakeus*» ad hanc sententiam refutandam nullum aUud argumentum 
otferant, quam hoc, quod ipsius Tironis epistulae neghgentissime dis- 
positae sint, etiam hoc nulh*us fere momenti esse apparet. Nam etiamsi, 
ut ilH homines docti volunt, Atticus epistulas ad fam. edidisset, nihilo- 
miiius Tironis luisset suas epistulas Attico bene collectas tradere et 
singulis diem quam iiccuratissime adscribere, dummodo voluisset eas ser- 
vato temporis ordine in volumina recipi. Maneret igitur neghgentiae 
crimen, cuius Tironem absolvere volunt. lam vero sunt omnes hae 
epistulae ad Tironem ante medium annum 710 datae, atque Tironem 
earum epistularum in temporis orduiem redigendarum, quas ante Ikmc 

•) cf. Nake. hist. crit. pag. 9. 

*) J. C. d^Engelbroiiner „(le M. Tullio Tirone." Amsterdam. 1804. Hoftnann 
„Au8gew. Br." I, pag. VI. — XI. Bernhardy Roem. Litt.*, pag. 652. Leighton 1. c. 
pag. 2(j sqq. — ') Epist. ad Middleton. Cambridge 1741. pag. 15. 

♦) Comment. in epp. ad fam. praefat. lib. XIV. 

') Gesch. Roms VI, 409. — •) hist. crit. pag. 32. 



46 



tenniiium missas postea demum coUegit, nuUam omnino rationem habuisse 
exemplis multarum aliarum epistularum licet cognosci. Atque quum 
omiiino Romani non eo consilio epistulas legerent, ut ad diem contextam 
historiam restituerent, sed sive propter delectationem, sive ut cognoscerent, 
quae consuetudo Tullio cum illustrissimo quoque homini illoinim temporum 
fuisset, sive quo sermone usus osset in scribendo, vix desiderabant tem- 
j)orum ordinem praesertim in eis epistulis, in quibus non de republica, 
sed de domesticis rebus sermo est. 

Restat, ut quaeramus, quo tempore Tiro epistulas edidisse putandus 
sit. Quam ad quaestionem uno verbo ita respondere possumus, ut di-" 
camus, editas esse epistulas post Ciceronis et ante Tironis decessum. 
Accidit vero incommode, quod dc altero hoc termino iudicium non con- 
stat, quia quod Hieronymus in Euseb. chron. ad 01. 194. 1 (=== cr. 750 
a. n. c. = 4 a. Ch. n.) adnotat: Af. Tuilius Tiro, Ciceronis liberltis, . . 
in Puleolano praedio usque ad cenieiimum annum cdnsenesdt, male con- 
sentit cum altero quodam testimonio (ad Att. VI, 7 extr.), quo idem 
Tiro anno 704 adulescentis nomine signiftcatur. Etenim si anno 750, 
centesimo aetatis suae, mortuus est, anno 650 natus non potuit amio 704* 
quinquagesimo quarto aetatis suae adulescens vocari idque a Cicerone 
duobus annis minore illo. Verum tamen omnia bene se habent, dumimodo 
verbis usque ad centesimum anuum consenescit nihii aliud significari po- 
namus nisi mortuum eum esse summa senecttite. Fieri enim potuit ut 
circa triginta quinque annos natus adulescens nominaretur, anno 750 
autem quadragesimo quarto anno post senex diem obiret supremum. 

Postquam igitur terminum latissimis linibus circumscripsimus, ante 
queip et post quem epistulae non possunt editae esse, accuratius tempus, 
quod quaerimus, definiendum est. 

Qua in re sola ratiocinatione confidere debemus, quum antiquorum 
scriptorum testimonia nulla exstent, unde certo iudicio proficisci possimus.* 



») Sunt sane verba quaedam a Nepote in ,vita Attici* anno 720 conscripta, 
quibus Nakeus, Hofmannns, Leighton^ alii vim ad hanc quaedtionem diiudicandain 
tribuenmt. Sed quum Nepos narret: „Ei rei ( familiaritatis, quae inter Ciceronem 
et Atticum erat) sunt indicio praeter eos libros, in quibus de eo facit mentionem, 
qui in vulgus sunt editi, sedecim volumina epistularum . . . ad Atticum missarum" 
haec verba ita comparata sunt, ut me iudice nequaquam satis appareat tunc 
„epistulas ad fam." nondum editas fuisse. Certe eodem iure aliquis has epistulas 
poterit iUis libris, qui tunc iam editi erant, adnumerare, quo plerosque id quoid 
contrarium est affinnare video. 



47 



Supra vidimus Tironem eas epistulas ineditas retinuisse, quas Octavio 
otfensioni futuras putaret, iam vero, quod et in libris X. — XII. epistu- 
larum ad &m., et in Bnitinis epistulis multa leguntur, quibus Cicero 
perfidum Lepidum atque inimicissimum Antonium gravissimis atque in- 
festissimis verbis persequitur, hoc testimonio nobis est editas esse has 
epistulas non ante quam Lepidi alque Anloni arma in AuguSiUm cessere, 
qui, ut Taciti verbis utar, cuncla discordiis civilibus fessa nomine prin- 
cipis sub imperium accepil. Tunc nuUus fere Ciceroiiis aequalis ac ne 
studium quidem pristinae libertatis supererat, omnium animi tranquillati, 
Augustus ipse pacis et civiimi securitatis studiosissimus. Nonne unicuique 
Romano atque etiam Augusto litterarum fautori exoptatum ftiisse cre- 
damus, quum respicerent ad tempestates modo peractas, ex ipsis illis viris, 
quibus tunc sunmia auctoritas in re publica fuerat, tamquam praesen- 
tibus cognoscere, qui eorum animus, quae consiha, quae studia fuissent? 
Qua re non video, quid Tironem impedire potuerit, quominus primo ipso 
post bellum Actiacum decennio epistulas ederet. Frustratui* autem si quis 
certum quendam editionis annum quaerat, quum singula volumina dein- 
ceps per nonnuUos annos in vulgus edita esse quamvis non traditum, 
tamen sit res, de qua dubitari vix possit. 



<S>^c§>^- 



/ 




The borrower must retum this item on or before 
ihe last date stamped below. If another user 
places a recall for this item, the borrower will 
be notified of the need for an earlier retum. 

Non-receipt ofoverdue notices does not exempt 
tke borrowerfrom overdue fines. 



Harrard College Widener Library 
Cambridge, MA 02138 617-495-2413 




Please handle with care. 

Thank you for helping to preserve 
libraty coUections at Harvaid. 



^^AU' l^v , > '^::i^\\ '0 1 f ^ 


m 

m 

// \'^ 


Ww^^MwiM 


-cS" 


Bil "^ ^^^ ■<^ ■^■- ^^ ■(-(■ 'l*^^^ 


M